BCCCAP00000000000000000000383
132 DE REQrJSl'TI:'1 POS!TIY!S l'RO AlBIJS'i!(JNE AD l'.OVITlATli~I modo tuto ac convenienti domum redeat, ac providere ut, naturali apquitate serva ta, per aliquod tempus, mutuo consensu vel in casu disse11sus ab Ordi· nario loci determinandum, honeste vivere possit». Si vero religiosa Pgrediens cum dote valde exigua admissa fuerit, monasterium tenetur non solum dotem suam restituere sed etiam aliquid amplius adjungere ut sufficiat ad consulendum urgentioribus illius religio· sae necessitatibus, ut expresse declaravit S. Congregatio de Religiosis, die 2 Martii 1924 (1). Cum dos possit afferri in titulis aut in p.ecunia, uti jam supra indicatum est, si afferatur in titulis sufficit rigore juris ut valor titulorum tempore quo dos consignatur attingat taxationem dotis a Constitutionibus factam; et tune religiosae e Religione egredienti, ei tituli consignandi sunt iidem, quivis sit eorum valor pecuniarius tempore egressus, sive major sive minar (2); si autem dos afferatur in pecunia, religiosae Pgredienti summa pecuniae eadem non tituli ex ea ernpti restituendi sunt, si ve rel igio ex titulorum emptione lucrum sive damnum passa est. Proprietas dotis. Canon 548 dicit: «Dos monasterio seu Religioni irrevocabiliter acquiritur per obitum religiosae, licet haec nonnisi vota temporaria uuncupaverit». Pro Congregationibus, ipsae Constitutiones in concreto determinare debent cuinam subjecto, in ipsa Religione, utrum domui, an provinciae, an universae religioui tribuatur dos (3). De dominio dotis ante obitum, Codex J. C. expresse nihil habet. Ante Codicem J. C. jam vidimus quod post professionem sollemnem religio absolutam proprietatem obtinebat; post Codicem vero, videtur dominium, non quidem absolutum, sed conditionatum agnoscendum esse monasterio aut religioni, statim ab emissa professione etiam temporaria (4). Hoc dominium conditioni resoluti– vae, nisi religiosam e religione exire contigerit, obnoxium est; qua etiam conditione fit ut quousque religiosa potest exire e religione, dos inaliena• bilis evadat (5). (1) A. A. S., vol. 16, p. 165-16B. 12) BATTANDIER, o. c., n. 174, p. 143. (3) VERMEERSCH·CREUSEN, o. c., vol. l. n. 701, p. 500. 14) VERMEERSCH·CREUSEN, o. c .• vol. 1, n. 701. p. 500; VmAL, o. c., n. 271, p. 22B. (5) CoRONATA, o. c.. vol. l. n. 577, p. 70B.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz