BCCCAP00000000000000000000383
DE DOTE RELTGIOSARU2\1 131 supremae Moderatricis aut Antistitae provincialis». Committitur ergo Monasterio si agatur de Monialibus; vel si agitur de religionibus quae Superiorissas majores distinctas a Iocalibus habent, subtracta administra– tione loceli, edministratio fertur apud habitualem residentiam Superio• rissae generalis aut saltem provincialis. Actus praecipuus administrationis indicatur in canone 549 his verbis: < Post primam religiosa e profes– sionem dos in tutis, llcitis ac fructiferis nominibus collocetur ab Antistita cum suo Consilio, de consensu Ordinarii loci et Superioris regularis, si domus ab hoc dependeah. Consilii suffragium ex Codice J. C. ad colloca• tionem faciendam necessarium, consultivum esse videtur, nisi deliberativum statuant Constitutiones (1). Consensus Superioris regularis pro monialibus requiritur si domus ab ipsis dependeat, praeter consensum Ordinarii loci; si igitur inter ipsos dissensus habeatur, aut inter ipsos et Antistitam, unicum remedium restat recursus ad S. Sedem (2). Non videtur tamen requiri consensus pro singulis collocationibus facie11dis; sed sufficeret ut Ordinarius et Superior consensum praebeant pro determinato numero casuum facile occurrentium. Qui consensus requiruntur etiam pro mutatione collocationis ipsius. Dotis restítutio. Dos integra, sed sine fructibus jam maturis, reli– giosae professae sive votorum sollemnium sive votorum simplicium quavis de causa discedenti, cum vel sine dispensatione, sponte vel ob dimissionem, restituenda est prout dicitur in canone 551 § l: «Dos religiosae professae sive votorum sollemnium sive votoi:um simplicium quavis de causa disce– denti integra restituenda est sine fructibus jam maturis>. Dicuntur fructus maturi, qui momento discessus religiosae apti sunt ut colligantur et ad usum destinentur. Vicissim si agitur de fructibus civilibus vel reditibus nominum seu titulorum, hi respondent praecise ratae partí temporis, tametsi non accipiantur seu solvantur nisi certis anni temporibus, uti singulis annis, aut bis vel quater in anno. Quare Religio retinere potest reditus seu fructus respondentes tempori, quo religiosa mansit in monasterio seu Instituto, relictis religiosae discedenti illis, qui respondent tempore subsequenti discessum (3). Etiam religiosae quae dotem superiorem taxata attulit, integra dos allata restituenda est, nisi superfluum monasterio donaverit. Si religiosa egredlens recepta fuit sine dote, monasterium tenetur illi dare subsidium caritativum ex caritate ad normam canonis 643 § 2: «Si tamen religiosa sine dote recepta fuerit nec ex propriis bonis sibimet pro– videre valeat. religio ex caritate eidem dare debet ea quae requiruntur ut (1) VBRMBERSCH-CREUSEN, o, c., vol, 1, n. 699, p, 499; CoRONATA, o, c., vol. 1, n. 577. p. 707. (2) VERMEl!RSCH-CREUSEN, o. c., vol. 1, n, 699, p. 499. (3) VBRMEl!RSCH-CREUSEN, o. c., vol. 1, n. 700, p. 499; VIDAL, o. c., n. 270, p. 225,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz