BCCCAP00000000000000000000383

130 DE REQUJSITJS l'OSITIYIS PRO ADl\IfS:' >10.NE AD NOVITIATUM: titatem et traditionem dotis standum est Constitutionibus, ita dicente canone 547, § 3: «In religionibus votorum simplicium, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum constitutionibus». Quare, minime obstante Codice J. C., Constitutiones possunt statuere ut nulla dos exigatur, ut exigatur a solis choristis non a conversis, ut procuretur quantum fieri possit, ut diversa sit pro diversitate patrimonii, ut diploma certae habilitatis, v. gr., magisterii suppleatur, etc. Semper tamen cum Constitutiones examini S. Congregationis subjiciendae sunt, haec vix numquam admittet, quod nec mínima dos postuletur in Constitutionibus. Indulta particularia possunt quidem concedí et de facto saepe conceduntur (1). In omni vero casu, sive dos praecripta sita jure communi pro Ordinibus, sive a jure speciali pro Congregationibus, condonari ex toto vel ex parte nequit sine indulto Sanctae Sedis, si agatur de Religione Juris pontificii; sine venia Ordinarii loci, si de Religione juris dioecesani (2). Dotís conservatio et administratio. Cum dos inservire debeat sustentationi religiosae, ipsique restituenda sit si a Religione discedat, accurate servanda est et caute fructuoseque administranda. Ideo omnino prohibetur dotem quoquo modo ante religiosae obitum impendi, ne ad aedificandam quidem domum aut ad aes alienum exstin– guendum (3). Exceptio a sola S. Sede permitti potest. Etiam tamen hic, notat Vermeersch (4), casus urgentes incidere possunt ubi valet istud: «necessitas non habet legem». Tune saltem cavendum est ut quam primum dotes denuo constituantur. Superiorissa alienans vel impendens dotes puniri potest juxta gravitatem culpae usque ad officii privationem (5). Ordinarius loci sedulo invigilare debet dotum conservationi, et praesertim in visitatione de dotibus rationem exigere tenetur (6). Quinam sint Ordi• narii de quibus hic Codex J. C. loquitur, sicut et de quibus in canone 549 cujus consensus requiritur ad collocationem dotis, Codex J. C. ipse ciare non determinat, at videntur esse Ordinarii loci ubi est monasterium, aut domus habitualis residentlae Moderatricis general is aut Antistitae provincia– lis quibus administratio juxta inferius dicenda competit. Jus tamen non est Ordinario loci imponendi Superiorissae ut dotes in titulis determinatis a se collocet, id enim non importat jus vigilantiae et visitationis¡ potest tamen vetare ne pecunia dotis collocetur in titulis qui tuti non sint. Relate ad administrationem canon 550 § t decernit: «Dotes caute et fotegre administrentur apud monasterium vel domum habitualis residentiae (1) VERMEERSCH·CREUSEN, o c.. vol. 1. n. 698, p. 498. (2) Canon 547, § 4. (3) Canon 549. (4) VERMEERSCH-CREUSEN, o. c., vol. 1, 11, 699. (51 Canon 2412, 1. 0 • (6) Canon 550, § 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz