BCCCAP00000000000000000000383

Í28 DE REQUL<;ITIS POSITIVIB PRO ADJ\HSSIONE AD NOYITIATUJ\I 3) Dotis proprietas irrevocabiliter acquiritur a monasterio post solemnem professionem; ceteris in casibus dos restituenda est semper. 2) Quoad religiosas in /nstitutis votorum simplicium: Etiam in Institutis votorum simplicium valde similia de dote praescripta fuerunt. Etenim moderata dos afferenda erat ab omnibus adspirantibus, sive choristae forent sive conversae, unicuique proportionata et aequaliter ab omnibus solvenda ante primam professionem; quaeque statuatur in fundo frugifero, nec alienari poterat quoad viverit quia sal vis fructibus restituenda erit ad quas pertinet, quatenus ab Instituto vel exierit vel dimittetur. Quae omnia pluries rescripserat S. C. Ep. et Reg. in animadversionibus ad Constitutiones plurium sororum (1). Denique in Normis eadem S. Congre– gatio sanxit art. 91-95 sequentia de dote: «Quodlibet Institutum sororum praefigere debet dotem solvendam, aequalem pro sororibus chori; et etiam pro sororibus conversis seu coadjutricibus dotem equidem minorem sed pro harum singulis aequalem. Statutam dotem Moderatrix non potest remittere, neque imminuere sine licentia S. Congregationis. Statuta dos tuta reddatur favore lnstituti per solidam cautionem, ante quam candidata habitu induatur; tradenda est autem Instituto ante professionem. Tradita dos alienari non potest, sed probe, tuto ac fructuose collocari debet. Si aliqua Soror ab Instituto discedat vel dimittatur, dos sua ipsi, sine fructibus tamen, restituatur» (2). Ita praeformata fuit disciplina nunc vigens in Codice Juris Canonici. B) DISCIPLINA VIGENS. Dotis nomine intelligitur, in Codice J. C., summa pecuniae aut bonorum, quam postulans ingrediendo Religionem ad eam defert, ut fructus inserviant suae congruae sustentationi. Jure Codicis, aliter ac in jure antiquo, dos potest consistere in numerata pecunia, sed non solum, nullibi enim hic modus constituendi dotem solummdo expresse praescribitur; potius vero, cum in canone 549 jubeatur dotem collocari in tutis, licitis ac fructiferis nominibus, videtur eo ipso innui illa nomina jam pro dote recipi posse. Quibus nominibus certe addi possunt census, nec apparet cur non sint aequiparanda praedia praesertim urbana, cujus fructus sint facilis et securae perceptionis. Igitur, dos requi– sita a Codice J. C. potest consistere in numera ta pecunia, fructuose collocanda suo tempore, vel etiam in obligationibus, actionibus, aliisve titulis, vel in censu, praedio rustico vel urbano. Praedia tamen, ut bene animadvertit P. Vida! (3) implexam habent administrationem, quae de regula generali minus convenit Institutis religiosis in ordine ad finem propter quem affertur dos et in ordine ad obligationes circa ipsam dotem. (1) B1ZZARRI, o. C., p. 370, 432, 438, 445, 751, 832; BATTANDIER, o. c., p. 141-146; WERNZ, o. c., vol. 3, n. 632, p. 303, nota (236). (2) P1ATus, o. c., vol. I, q. 96, ll. (3) VmAL, o. c., n. 267, p, 221.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz