BCCCAP00000000000000000000383
DE JJOTE JlELTGIOSARU::1/[ 127 Congregatio, agendum cum patre defunctae ut aliquam portionem conce– deret Monasterio. Pariter, si nulla sit professio et emissio votorum, locus est restitutioni dotis, ut saepe resolvit S. Congregatio; sicuti enim Moniali de uno ad alium Monasterium transeunti, dos a primo monasterio restituitur: et hoc ipsum contingit;quando Monialis exit propter nullitatem professionis. Hinc multo rnagis, dum agitur de votorum simplicium qualitate, omne id reddendum egredientibus a Religione, quod ir) eam intulerunt (1). Qua de re S. Congregatio, postquam declaraverit, vota quae profitebantur a Reli– giosis Mulieribus Jesus et Mariae Terrae Fabricae Tertiariarum, non esse sollemnia, sed simplicia, decrevit, esse locum repetitioni dotum Sororibus de Angelinis, quae post hujusmodi votorum emissionem, legitime redierunt ad saeculum, cum Ordinarius omnibus auctus facultatibus ex Pontificio rescripto sua sententia statuerit: constitisse et constare de legitimis causis deveniendi ad saecularizationem supradictarum Sororum de Angelinis, ac damnaverit monasterium ad restituendas in summa scutorum 550 illarum dotes. Appellavit quidem Monasterium, sed proposito dubio: II. An sit locus repetitioni dotum, vél potius restitutioni medietatis jam solutae per dictas Religiosas Sororibus de Angelinis in casu, etc., S. Congregatio respon– sum dedit: Ad secundum, Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam» (2). Quin imo Monasterium Monialium consequi non potest, nec dotem nec haereditatem seu successionem bonorum puellarum Novitiarum in anno probationis decedentium, et eo non completo, etiamsi ante obitum profes– sionem emiserint in articulo mortis constitutae (3). Denique, Superiores Regulares nihil possunt disponere circa disposi– tionem, solutionem aut erogationem dotis monialis, quae ingrediatur monasterium ipsis subjectum, sine licentia Ordinarii, sub privatione vocis activae et passivae et officiorum (4); Episcopus autem nunquam potest exigere, ut depositum dotis coram ipso fiat, sed satis est ipsi referre de persona depositarii (5). Quae hactenus diximus de dote monialium bene reduci possunt, per modum conclusionis, in sequentibus principiis, nempe: 1) Dos afferenda est ab omnibus adspirantibus, utpote statuta pro sustentatione Religiosae. Condona ti o partíalis ve! totalis S. Sedi reservatur. 2) Dos tradenda est monasterio in numerata pecunia generaliter; quaeque post emissam professionem in bonis stabilibus, frugiferis et securis ponenda est. (1) PALLOTINI, o. c., verb. Monasteria Monialium, § III, n. 48. (2) ÜASPA1rn1, o. e,, vol. 6, n. 3875, p. 156. (3) P1ATus, o. c., vol. 1, q. 96. (4) S. C. Ep. et Reg., Derthonen., 15 Nov. 1652. (5) S. C. Ep. et Reg., Fulginaten., 29 Aug. 1550.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz