BCCCAP00000000000000000000383

DE DOTE RELIGIOSARUM 121 acceptatione capitulariter facienda pro suo arbitrio et conscientia erigat, dummodo tamen non excedatur numerus viginti sex monialium, h1ter quas numerari possint quatuor tantum conversae, cum dote quoad moniales professas ducatorum septingentorum monetae aeris, vulgo de vellón, et quod conversas arbitrio praefati Ordinarii, cui E. mi Paires facultatem impertiuntur evocandi, e quovis monasterio, ejusdem tamen regulae et ordinis, duas moniales, earum tamen et Ordinarii loci consensu accedente ad effectum instruendi maniates novi monasterii ad tempus sibi benevisum, quo completo ad proprium monasterium revertantur. Ita tamen ut translatio ipsa recta via et sine ulla ad extraneum locum diversione comitantibus honestis matronis, ac si commode fieri possit proximioribus consanguineis ipsarum monialium transferendarum fiat. Et in reliquis ea omnia quae per S. Canones, S. Concilium Tridentinum, Constitutiones Apostolicas et Ordinis praefati circa hujusmodi novorum sanctimonialium monasteriorum erectiones praescripta sunt religiose serventur, etc.» (1). Pariter anno 1745 S. Congregatio Ep. et Reg. in fundatione monasterii Benedictinarum dotem instituit 400 ducatorum; pro monialibus S. Dominici ann. 1753 in populo Corato, 350 ducatorum pro puellis illius populi, pro aliis e contra 400 ducatorum dotem solvendam. Sic etiam multa alía exempla hujusmodi determinationis S. Congregationis videri possunt statuta pro diversis saeculis (2). Aliquando committitur Episcopo determinationem dotis tradendae (3), quam et augmentare quoque potest interveniente causa rationabili, sed tantum in casu quod ipse dotem jam prius stabilierit, non vero in casu dotis statutae a S. Sede. Semel statuta dote tradenda ab adspirante, nequit condonari nec ex toto nec in parte absque indulto Apostolico. Multoties revera potest evenire quod puella aliqua vitam monasticam vel religiosam amplecti desiderans, summam requisitam pro dote minime attingat, causa suae conditionis; tune adest causa pro recursu faciendo S. Congregationi ut condonetur praedictae adspiranti pars aliqua dotis. Sed absque beneplacito hujusmodi nequit ullo modo admitti (4). Exstant de hac re plura responsa S. Congregationis Ep. et Reg. Die 2 Junii 1593 ita scribebat Episcopo Comen .. «Accio non succeda disordine a danno dei monasteri di monache della citta et Diocesi di V. S. circa il vestir in essi figlie con minor elimosina della solita et sopra il numero che in virtu del decreto del Sacro Concilio di Trento (5) deve essere prefinito in ciascuno, q. 111. S. I. han voluto che io l'avvertisca di (1) A. J. P., vol. 4, col. 1527-1528. (2) A. J. P., vol. 4, col. 1528. (3) A. J. P., vol. 4, col. 15::9. (4l A. J. P .. vol. 4, col 1529-1538. (5) Conc. Trident., Sess. XXV, de Regularibus, etc., cap. 3, ed. Goerre– siana, vol, IX, p. 1080.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz