BCCCAP00000000000000000000383

IJE JlOTE l!ELlGIOSA!lU;xl 119 eleemosynis commode possit sustentari .. ». Ergo implicite admitfü Conci– lium sufficientiam propriam ipsorum monasteriorum pro vita et conservatione sodalium, quin alia requirantur in particulari. Proindeque, quaestio dotis est posterior. Post annum 1563 incipit proprie lítterntura canonica de dote Novitiarum, ut videri potest in ipsis notis Codicis Juris Canonici (1). Primus auctor exactionis dotis designatur S. Carolus Borromaeus, qui illam praefixit ad abusus e medio tollendos. Etenim multoties parentes, ava– ritia et indolentia potius quc1rn piebte et devotione moti, ne videlicet patri• monium eorum minneretur si inter piures filias dividendum foret, illas in monasterium intrudebant ut ibi secure vitam degen•nt. Ad quod vitandum sapientissime in Concilio Provinciali Mrdiola11ensi I anni 1565 statuitur a singulis Monialíbus in ipso mouasterii limine aliquam pecuníae summam penes probum virum deponi debere, professionis tempore monasterio tradendam: «Quod, professione facta, eleemosynae gratia ad professam sustentandam monasterio datur, id, quo tempore puella Religionis habitum suscipiet, apud virum, Monialibus, et earum Superiori probatum, deponatur, ut nullo impedimento tum Monialibus praesto esse possit> (2). Et in Conci– lio Mediolanensi II anni 1569 ab Episcopo praescribi voluit eleemosynam dotalem a singulis Monia!ibus, alimentorum nomine, monasterio tradendam: «Episcopus praeterea tum impensas aestimet, quae et in Religionis ingressu, et tempore professionis fieri r,olent pro vestitu, aut pro aliis rebus, ad ipsius puellae, vel monasterii usum, comoditatemve pertinentibus; tam pecuniae etiam summam praescribat, quam puella alimentorum nomine monasterio det; nisi census aut alía bona immobilia, quorum annui fructus, ejusdem judicio, ad ea alimenta satis sint, monasterio trib~antur» (3). Concilium vero Turonense habitum anno 1583 insinuat, Moniales, intra praefixum ab Episcopo numerum, gratis omnino admittendas esse, ultra numerum vero, cum justa dote (4). Sed Concilium Avenionense anni 1594 (5) idem prorsus servari jussit, quod S. Carolus sanciverat. In hac opinionum varieh1te, diu anceps Sacra Congregatio Concilii, et (1) Can, 547-551 in notis. Aliquid pro ingressu in Religionem exigere olim severissime prohibitum fui t. Jam prioribus saeculis piures leges latae sunt contra monachos qui alirnentorum obtentu a candidatis pecimiam extorquebant. Conci– lium Nicaenum ll (ann. 787, can. 10) hujusmodi praxim uti simoniacam reprobavit. ldem statuitlur in Decretalibus (ce. 8, 19, 25, 30, 40, X, 5, 3). Nihilominus jam S. Thomas et post eum multi alii animadverterant sola ecclesiastica prohibitione non autem jure divino excludi solutionem, si haec non quidem quasi pretium ingressus sed pro victu personae daretur. Hinc, mos exigendi dotem, prius pro monialibus, postea vero extensa est ad sorores. lnde praeformata est Codicis disciplina. (2) MANSI, o. c., vol. 34, col. 84. (3) l\IANSI, o. c., vol. 34, col. 130. (4) MANSI, o. c., vol. 34, col. 846. (5) MANsr, ªo. c., vol. 34, col. 1360.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz