BCCCAP00000000000000000000383

118 DE RRQUlh11'IS l'OSlTl\"L'i l'HO _\ll?.llh'S10XE ;\Il KOV!TL\'l'F?.f Art. 2. DE DOTE RELIGIOSARUM A) EvoLUTIO HISTORlCA. Antiquitus, cum aliquis dominus funda– tionem faciebat alicujus monasterii, sive virorum sive mulierum, non solum ecclesiam atque monasterium sic dictum construebat sed etiam bona quaedam immobilia, generatim circa ipsum monasterium sita, veluti fundos, donabat, quae bona inserviebant sufficienter pro sustentatione monachorum. Sub hoc respectu, aderant monasteria plus vel minus divitiora, sed omnia habebant necessaria pro alimentatione et victu. His fundís monasterii addebantnr aliae donationes erogatae a fidelibus et benefactoribus; qua de causa, monasteria poterant piures etiarn candidatos ad vitam monasticam recipere, Hinc, distinctio ínter monasteria numerata sic dicta, seu quorum numerus eral jam praefixus ita ut ncquiverint alios candidatos admittere, et monasteria supernumeraria, sen valentía et alias admittere praeter numerum stabilitum; pro majori enim vel minore capacitate divitiarum, ita etiam admissio majoris vel minoris numeri conversorum fiebat. In his adjunctis, neque viri, neque mulieres egebant dote, nam bona monasterii pro susten– tatione .communi sufficienter providebant. Mutata vero conditione temporum, ipsamet monasteria comparare debuerunt et pro sua conservatione et pro honesta et tranquil la sustentatione. Pro viris, fere nulla aderat difficultas, cum et ipsi labore materiali aut intellectuali, aut etiam exercitio sui ministerii spiritualis necessaria ad vitam procurare potuerunt. Aliter vero evenit pro puellis monialibus seu religiosis; quapropter, praxi et usu generali monasteriorum, introducta fuit dos pro adspirantibus ad vitam religiosam amplectendam. Quod revera convenie11tissimu111 fuit etiam ex hoc, nempe, cum et Religiosae tamquam sponsum ipsum Jesum accipiant, etiam ipsae dotem quam aliter sponso terreno tenebantur dare, huic coelesti sponso in Monasterio tribuant, ita enim facilius vacare possunt in his quae ad suam propriam sanctificationem attlnet. Quandonam revera incoepit dos admitti? Difficile erit accurate determi– nare. Attamen ut indubium admittendum est hoc factum: Concilium Tri– dentinum (1545-1563), cum loquitur de Monialibus ejusque Monasteriis, nullam facit mentionem de dote, quod revera demonstrat tune temporis adhuc disciplinam hujusmodi non vigere. Solum in capite 3, Sessione XXV, De Regularibus et Monialibus (1) dicit: «In praedictis monasteriis et domibus tam virorum quam mulierum, bona immobilia possidentibus vel non possidentibus, is tantum numerus constituatur ac in posterum conserve– tur, qui vel ex rediitibus proprüs monasteriorum, vel ex consuetis (1) Conc. Trident., Sess. XXV, de Regularibus, etc., cap. 3, ed, Ooerre– siana, vol. IX, p. 1080.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz