BCCCAP00000000000000000000383
116 DE REQULSl'rIS POSITIVIS PRO All:é\ILS"!ONE AD NOVITIATUM perpetuam, Ordinario loci in cujus dioecesi postulantes, novitiae aut professae explorationi subjiciendae inveniuntur. Sed praecipue obligatio incumbit Ordinario loci etenim ipse canon 552, § 2 dicit: «Ordinarius loci vel, eo absente aut impedito, sacerdos ab eodem deputatus, adspirantis voluntatem, saltem triginta diebus ante novitiatum et ante professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret. non tamen clausuram ingrediens, num ea coacta seductave sit, an sciat quid agat; et, si de pia ejus ac libera voluntate plane constiterit, tune adspirans poterit ad novitiatum vel novitia ad professionem admitti». Determinatur in canone objectum ipsum explorationis, videlicet, utrum adspirans sciens volens, plane libera et recta intentione statum religiosum suscipere intendat; facta exploratione postulans admitti potest, non necessario debet. Admissio autem semper ad Superiores Religionis pertinet, non ad Ordinarium loci; quodsi nonnumquam dicitur in Curiis licentia, etiam haec vox improprie adhibetur; nam si admissioni nihil obstat, in Ordinarii potestate non est concedere aut negare licentiam, quam habet ipsa Religio ex illius erectione et approbatione (1 ). Ordinarius sese efficaciter opponere potest admissioni solum si de postulantis libera et pia vol un tate non constet. Proinde, jus explorationis Episcopi non e:;t confundendum cum jure admittendi ve! permittendi ingressum, quod jus Episcopo non tribuitur. Quare, ait Vermeersch (2), etiam censemus islam voluntatis explorationem, potius quam ante, faciendam esse postquam religio de admittenda adspirante deliberavit. Id Codex J. C. insinuasse videtur. cum postulat ut Episcopus de proxima admissione certior fiat. Proxima enim admissio ea est cui nihil jam nisi fortasse vetitum Ordinarii loci obstabit. Ac magis dignitati Episcopi consulitur, si adspirans quam probasse videtur non jam voto religionis negativo obnoxia esse poterit». Haec exploratio voluntatis gratuito facienda est, ita ut nulla taxa imponi possit ne ad impensas quidem sustinendas; impensae vero si quae occurrant, in deputando aliquo qui vice Ordinarii explorationem faciat, sustinendae sunt ab ipso Ordínario; nec admittitur contra hanc regulam consuetudo quae etsi ímmemorialis est, sine ulla tamen difficultate potest ab Ordinarío loci aboleri. Quod aliunde jam positive constat ex declaratione S. C. de Religiosis, 20 Martii 1922 (3) Neque exigendae sunt taxae fortasse ex distantia locorum ac proinde expensae ex hoc factae, aliter enim eluditur lex de gratuita exploratíone facienda (4). 2) 7 estimonialium traditio et contextus. Litteras testimoniales, (1) VrnAL, o. c., ,n, 273, p. 229. (2) VEJRJ11EJEJRSCH-C1rnusEJN, o. c., vol. 1, n. 703, p. 501. (3) A A. S., vol. 14, p. 352-353. (4) VrnAL, o. c., n. 273, p. 228, nota (26), ubi exemplum curiosum et practicum refert.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz