BCCCAP00000000000000000000383
JNFORlvIATfONF.S ET LITTERAE TESTT:'\IONfALÉS l l 5 prioris religionis» (1). Ratio eadem est, videlicet, eo quod sine testimonia– libus litteris et quidem favorabílibus admitti non potuisset ad professionem faciendam. Sed si religiosus, ante admissionem in novum Novitiatum, ultra annum in saeculo manserit, de hoc tempore requiruntur testimoniales. Idem per analogiam admitti posse videtur si non professus, qui jam testimoniales habuit cum ingressus est priorem religionem, ad alteram transeat (2). Hucusque de testímoníis jure ipso requisitis, sed pro casuum varietate cavet ipse canon 544 § 6: «Praeter haec testimonia a jure requisita, possunt Superiores, quibus jus est adspirantes in religionem cooptandi, alía quoque exigere, quae ipsis ad hunc finem necessaria aut opportuna videantur». Talia testimonia possunt esse, v. gr , litterae commendatitiae professoris, qui in collegio religiosam rexit institutionem, aut testimonium medici de sanitate candidati. c) Pro admissione mulierum, praeter testimonium baptismi et confírmationis, et si agitur de iis qui in postulatu, novitiatu aut collegio fuerunt, testimoniales Superiorissae rnajoris, pro illis nullae aliae de jure communi requiruntur testimoniales. Attamen ante ipsarum admissionem fiant accuratae investigationes circa earum indolem et mores (3). Huc quoque referenda sunt quae praescribuntur in Jure Canonico de exploratione voluntatis puellarum facienda ante adrnissionem in Novitiatum. Exploratio voluntatis in omnibus mulierum religionibus etiam exemptis ter facienda est: ante admissionem in Novitiatum, ante primam professionem et ante professionem perpetuam . Circa quam explorationem canon 552 quaedam Antistitae et quaedam Ordinario !oci facienda praecipit. «Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Ordinarium loci, duobus saltem meosibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum et ad professionem tum temporariam tum perpetuam sive sollemnem sive simplicem» (4). Quaenam Antistita, rnajor an localis minor, hanc monitionem facere debeat, jus speciale Religionum determinat; si jus sileat supremae Moderatricis erit onus determina tae Antistitae imponere (5), vel per seipsam adimplere. Hanc obligationem negligens Antistita subest poenali sanctioni, de qua in canone 2412: «Religiosarum etiam exemptarum Antistitae pro gravitate culpae, non exclusa, si res ferat, officii privatione, ab Ordinario loci puniantur: 2° Si contra praescriptum canonis 552 omiserint Ordinaríttm loci certiorem facere de proxima alicujus admissione ad novitiatum ve! ad professionem)). Certioratio ter facienda est, nempe: ante novitiatnm, ante professionem primam temporariam et ante professionem (IJ Canon. 544, § 5, (2) LARRAONA, CPR., vol 1, p. 180 et sq. (3) Canon 544, § 7. (4) Canon 552, § 1. (5) VEJRl\IElEJRSCH·ÜRlllUSEJN, O, e • vol. 1, n. 703, p, 500.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz