BCCCAP00000000000000000000383

INFOHMATIONES ET LÍTTEHAE 'J'E.','TIJ\IONL4.LES th moraliter continuum» (1). Et alibí subjungit: «Si agatur de admittendis illis qui in Seminario, Collegio, etc., requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus a rectoreSeminarii ve! Collegii, audito Ordinario loci. .. » (2). Ergo ex vi verborum, hujus et istius litterae videntur in prae– dicto casu requiri. Verumtamen cum, in hypothesi posita, Ordinarius testimonium de candidato adspirante laturus, hujus conversationis in Seminario vel Collegio notitiam fere nonnisi a Rectore habere possit; cumque ipsemet Rector suum testimonium juratum Ordinario loci audito ferre teneatur, tiquet testimoniales litteras Ordinarii parum conferre ad finem legis, id est, ad pleniorem cognitionem adspirantis, ideoque prorsHs inutiliter hujusmodi testimoniales requiri. Hinc, videtur Superiores, post receptas litteras juratas Rectoris Semi– narii vel Collegii in quibus, juxta hypothesim, adspirans conversatus fuit, non teneri praeterea requirere testimonium Ordinarii qui jam est auditus. Quod apprime confirmatur responso quod P. Vermeersch testatur novisse acceptum 28 Julii 1918 a Fratribus Scholarum Christianarum: «Hi, necessa– riam Ordinariorum loci ignorantiam allegantes, petierunt utrum, pro alurimis sui minoris Novitiatus litteras testimoniales ab Ordinario loci exquirere deberent. Ac responsum est negative. Ergo, concludit P. Ver– meersch (3), si juvenes isti, consilium mutantes, alius Religionis Novitiatum ingredi voluerint, a solo Superiore minoris Novitiatus vel a Superiore Majare Fratrum Scholarum Christianarum (prout minorem Novitiatum tan– quam Collegium ecclesiasticum ve! tamquam postulatum consideraveris) litterae petendae erunt>, Ceterum, Ordinarius qui nihil novi habeat testi– monio Rectoris addendi, ultra debitum satisfaciet has litteras subsignando. Pro admissione illorum qui in Seminario, Collegio, Postulatu aut Novitiatu alterius Religionis jam prius exstiterint, praescribit canon 544, § 3: «Si agatur de lldmittendis illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus, a rectore Seminarii ve! collegii, audito Ordinario loci, aut a majare religionis Superiore». Ista paragraphus canonis desumpta est partialiler ex declarationibus S. C. de Religiosis, 5 Aprilis 1910 (4) ad 11-IV. Seminarium est proprie institutum clero dioecesano educando et litteris, prius profanis et dein sacris, erudiendo deputatum ita ut vox cum majara tum minora seminaria complectatur (5). (1) Canon 544, § 2. (2) Canon 544, § 3. (3) VERMEERscu, Periodica, etc., vol. 9, p. (7). (4) A. A, S., vol. 2, p. 231-232. (5) VElRMElllRSCH·ÜRlllUSElN, o. c., vol. 1, n. 694, p. 495.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz