BCCCAP00000000000000000000383

INFOIDIATIUNRS ET LITTEH.ÍlcE TU,TI:\IONLU,I:S 111 desumpta est ex declaratione S. C. super Statu Regularium, 29 Maii 1857, ad 2 (1) et ex Normis, art. 57 (2) Sive agatur de Regularibus, sive de Congregationibus Religiosis, in quavis Religione absque ulla distinctione omnes adspirantes, mulieres ac viri, etiam conversi, antequam admittantur ad inchoandum Novitiatum (3) exhibere debent authenticum testimonium recepti baptismi et confirmationis tradendum plerumque a parocho in cujus paroecia alterutrum sacramentum fuit receptum. Sufficit ergo testimonium ex libris paroecialibus (4) rite desumptum, quin attestatione Curiae Episcopalis opus sit. In casu magnae et extraordinariae difficultatis, quo nimium incommodum pareret exspectatio diuturna horum testimoniorum videtur posse admitti ad Novitiatum candidatus omni fide major qui affirmat et forte per testes probat, nec tamen documentum scriptum de quo in canone afferre potest, se illa sacramenta recepisse; interirn tamen, recurrendum erit pro inveniendis documentis. Ad rem optime P. Vermeersch: «Haec tamen, ut opportune monet Augustine, in nota, praescripta sunt pro temporibus normalibus. Fieri enim potest ut v. gr., propter interruptas communicationes postales, litterae tempestive haberi nequeant, et dilatio ingressus damnosa vel saltem graviter onerosa fiat candidato ceterum idoneo, vel ipsi Religioni; fieri potest ut libri destructi sint; fieri potest ut candidatus nondum confirmatus, in certis regionibus, occasionem confirmationis 11011 habiturus sit, nisi post piures annos. In his adjunctis, accurata et prudens juris observatio cum noto principio «Lex non obligat cum nimio incommodo> videtur componi posse. Quare si persona candidati sit omni exceptione major, ita ut nullum dubium sit de ejus baptismo vel confirmatione, jam poterit tuto admitti ante receptas · litteras quae ni mis diu exspectandae forent, sed quae tamen petendae erunt. Si libri perierint, ita ut scriptum testimonium haberi nequeat, fíat coram Ordinario loci, vel, si agatur de Religione clericali exempta, coram Ordinario Religionis, juridica probatio baptismi et confirmationis, secundum cano– nes 779 et 800. Si demum nondum sit confirmatus, nec occasio confirma– tionis detur nisi post notabilem et damnosam ve! onerosam dilationem, adspirans videtur posse admitti per epikeiam. Moralis enim obligatio recipiendi confinnationem non est nisi Ievis, nec urget chiristianos nisi cum (1) BIZZARlU, O, C., p. 901. (2) VElRMEJElRSCH, O· c., vol. 2, n. 33, p. 112. (3) Aliqui, ut Vermeersch et Ferreres, credunt quod jam ad Postulatum sunt necessaria testimonia baptismi et confirmationis. Cfr. VERl\IEJElRSCII· CRElUSmN, o. c., vol. l. n. 691, p. 494; :E'EJRREJREJS, Institutíones Canonicae,vol. 1, n. 853, p. 337. Attamen, communius defenditur quod solum ante admissionem ad Novitiatum requiruntur talia testimonia. ex ipso textu Codicis, cum ipse titulus sit: •De requisitis ut quis in Novitiatum admittatur». LARRAONA, CPR., vol. 1, p. 179, nota (5). (4) Canon 470, § 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz