BCCCAP00000000000000000000383

110 DE REQULS11'IS I'OS!TfflB I'HO AD:\1Ih'½10XE AD NOVITIATTJ:!vI Quoad Instituta juris dioecesani, in praefata Constitutione Leonis XIII, cap. 1, n. 7 dicitur: «De puellis habitum religiosum petentibus, ítem de iis quae, probatione expleta, emissurae sint vota, Episcopus singulatim certior fíat; ejusdem erit illas et de more explorare et, nihil si obstet, admittere» (1 ), Hinc Superiorissae tenentur Episcopum ante mensem certiorem facere de vestiendis et admittendis ad votorum emissionem, et ipse Episcopus per se vel per alium puellae voluntatem explorare debet infra quindecim dies, ut supra diximus loquentes de monialibus. Insuper, ab ejusmodi puellis adspirantibus Instituti votorum simplicium ante ingressum exigenda erant testimonium suscepti Baptismatis et Con• firmationis, testimonium bonorum morum, datum vel a Curia Episcopali, vel a Parocho, vel etiam si aliter fieri nequeat, ab aliis ecclesiasticis viris, et testimonium status liberi, nisi de eo aliter constet, ut expresse ajebant «Normae» in art. 57 (2). Quod jam saepe requisierat prius S. C Episco– porum et Regularium, uti abunde probat Battandier (3). His positis, transitum faciamus ad disciplinam hodiernam Codicis. B) D1sc1PLINA VIGENS. qoctrinam universam circa testimonia, infor– mationes et documenta a postulantibus afferenda ante ingressum in Novitiatum, Codex J. C. in quatuor canonibus persolvit, scilicet: can. 544-546 et can. 552. Jus plura requirit, quae in ipsa admissione exhibenda sunt vel ei praemittenda ut de libertate ab impedimentis et de qualitatibus admit– tendorum plane constet Exponemus praescripta Codicis sequenti ordine: 1) Testimoniales requisitae: a) pro omnibus adspirantibus; b) pro viris; c) pro mulieribus; 2) Earum testimonialium traditio et contextus. 1) Testimoniales litterae sunt litterae seu alia scripta testimonia documenta de candidatorum vel postulantium qualitatibus sive positivis sive negativis fidem facientia, a jure ve! a Superiore requisita, ut praeviae conditiones ad licitam admissionem in Novitiatum. Ex se litterae testimo– niales non tangunt validitatem admissionis sed tantum liceitatem ejusdem, dummodo tamen impedimenta dirimentia revera non obstent. De gravitate vero praescriptionum testimoniales respicientium nemo dubitare potest (4). a) Pro omnibus adspirantibus ca1ion 544, § 1 statuit: «In quavis Religione omnes adspirantes, antequam admittantur, exhibere debent testimonium recepti baptismatis et confirmationis>. Haec praescriptio (1) VERMElElRSCH, o. c., vol. 2, n. 2, p. 15 et sq (2) VEJRMEJEJRSCH, o. c.. vol. 2, n. 33, p. 112. (3) BA'1'TAND1ER, o. c., n. 112. p. 89. Pro evolutione historica, tam relate ad viros quam relate ad mulieres, possunt utiliter consuli, praeter auctores citah>S: PIATUS, o. c., vol. 1, q. 82 et sq.; q. 93 et 94; WERNz, o. c., vol. 3, n. 632, p. 302-303; VERi\IEJEJHSUH, o. c., vol. 1, n. 173; BAS'.l'IEJN, o. c., n. 97-105; Bomx, o. c., vol.1, p. 567-576. (4) FANFANI, o. c., p. 205; GoYEJNECHE, CPR., vol. 3, p. 219-222.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz