BCCCAP00000000000000000000383
INFORMATIONRS ET LITTERAE TFSTIMONL\LES IÓ9 ait: e Volumus .... , quod puellarum Deo dicandarum, an scilicet coactae vel seductae fuerint, examen faciendum, nonnisi infra quindecim dies, postquam juxta Concilium Tridentinum Episcopi, vel eorum Vicarii requisiti fuerint, fieri possit; quibus elapsis amplius in hoc illis se intromittere non liceat, cujus occasione, nec Episcopus nec ejus Vicarius intra septa Monasteriorum ingrediantur, sed stent ante cratem ferream, et interroga– tiones alias, quam eas, quae praefatum Concilium Tridentinum jubet eis fieri omnino prohibemus, ac similiter volumus, quod puellae, seu Novitiae ipsae ad alias interrogationes respondere mini me teneantur». In hunc quoque sensum responsum dedit S. C. Concilii, die 28 Augusti 1683 (1). Praeterea, exploratio hujusmodi gratis omnino fieri debet, etenim officium est commi– ssum Episcopo, quod aliunde etiam memorat Clemens XIV in Epístola Encyclica « Decet quam maxime», 21 Sept. 1769, § 35: «Quoad monialium vero monasteria, ve! conservatoria mulierum, quae instar monialium vitam agunt a saeculis negotiis alienam ac solitariam, illud generatim statutum saepe fuit ab apostolicis constitutionibus, et a Sacra Congregatione Episcoporum et Regularium, ipsis Summis Pontificibus annuentibus, suaque auctoritate approbantibus, ne Episcopi aliive PraelatJ, aut eorum Vicarii Generales, vel specialiter delegati, officiales, ministri, consanguinei aut familiares ullum prorsus emolumentum pecuniae, alteriusve reí exigere, vel percipere possint pro admissione puellarum ad habitum monasticum, pro approbatione depositi dotis, pro exploratione voluntatis, animique propositi assumendi regularis vitae institutum, pro emissione pro– fessionis... ac generatim pro actu quolibet ad monialium regimen necessario» (2). Absdubio, dispositio tridentina circa explorationem praeviam voluntatis ante receptionem habitus vel emissionem professionis, non comprehendit viros, etiamsi praete11datur, non libere sed coacte Religionem ingredi (3). Quod autem Concilium Tridentinum pro Monialibus votorum sollemnium statuit, id etiam extenditur ad quaecumque Instituta votorum simplicium, sive sint Instituía juris pontificii, sive juris dioecesani tantum. Et quidem quoad Instituta votorum simplicium juris pontificii, Leo XIII per Constitu– tionem « Conditae», 8 Decembris 1900, cap. II, n. 1 decernit: «Candidatos cooptare, eosdem ad sacrum habitum vel ad profitenda vota admittere, partes sunt Praesidum sodalitatum; integra tamen Episcopi facultate a Synodo Tridentina tributa, ut cum de feminis agitur, eas et ante susci– piendum habitum et ante professionem emittendam ex officio explore!• (4). (1) GASPARRI, o. c., vol. 5, n. 2874, p. 392. (2) GASPARRI, o. c., vol. 2, n. 467, p. 628 et sq. (3) S. C. C., Calaritana, 1 Oct. 1667, apud: GASPARRI, o. c., vol. 5, n. 2803, p. 359. (4) VERl\UfüRSOH, o. c., vol. 2, n. 2, p. 15 et sq,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz