BCCCAP00000000000000000000383
108 DE REQUISITIS POS!TffL½ PRO ADl\rI1>'>10NE Ml NOY!TfATü ,\I Quaeque hactenus vidimus quoad evolutionem doctrinae juridicae referuntur ad admissionem virorum, sive Ordinum sive Congregationum Religiosarum; transitum ergo nunc faciamus ad enodandam evolutionem ipsius doctrinae pro receptione mulierum. 2) Pro admissione mulierum: Multum Ecclesia sollicita fuit de assecuranda plena omnium fídelium voluntate et libertate ingrediendi Religionem ab eaque recedendi; praecipue vero libertati professionis virginum Deo dicandarum prospexit Concilium Tridentinum ita dicente in capite 17. Sess. XXV, de Regularibus et Monialibus: «Libertati professio– nis virginum Deo dicandarum prospiciens Sancta Synodus statuit atque decernit, ut, si puella quae habitum regularem suscipere voluerit major duodecim annis sit, non ante eum suscipiat nec postea ipsa vel alia professionem emittat, quam exploraverit Episcopus, vel eo absente vel impedito ejus vicarius, aut aliquis eorum sumptibus ab iis deputatus, virginis voluntatem diligenter, an coacta, an seducta sit, an sciat quid agat; et si voluntas ejus pia et libera cognita fuerit, habueritque conditiones requisitas juxta monasterii illius et ordinis regulam, necnon monasterium fuerit idoneum, libere ei profiteri liceat» (1). Proindeque ante susceptionem habitus et ante emissionem professionis ab Episcopo fieri debet exploratio voluntatis puellarum. Sacra Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini interpretmn saepius declaravit (2) explorationem voluntatis puellarum habitum regularem suscipere, vel profiteri volentium etiam in Monasteriis exemptis et Regularibus subjectis ad solum Episcopum, non autem ad Superiores quoscumque Monasterii, pertinere. Quinimmo Episcopus potest per edictum prohibere, propositis etiam quas expedire judicaverit poenis, ne qua puella professionem emittat, non explorata prius illius voluntate ab Episcopo ipso ad praescriptum decreti Concilii (3). Committitur Episcopo, non licentia concedendae admissionis ad habitum vel ad professionem emit– tendam, sed examen faciendum voluntatis puellarum et quidem circa aliqua determinata, non circa res alias; quod examen facere debent infra quindecim dies ab accepta notitia et ante crates Monasterii, et si aliqua causa exstiterit, etiam in exteriori Ecclesia, et non alibí de quo testatur explicite S. Pius V in Constitutione «Etsi mendicantium», 16 Maii 1567 (4), etenim § 2, n. 6 (1) Corzc. Triderzt., Sess. XXV, de Regularibus, etc. cap. 17, ed. Goer– resiarza, vol. IX, p. 1083. (2) Quamplures resolutiones hujusmodi videri possunt apud: GASPARRI, vol. 5, 11 2170. p. 136-137; n 2371, p. 207; n. 2288, p. 183; n. 2466, p. 245; n. 2485, p. 250; n. 2573, p. 27G; n. 2700, p. 313; n. 2765, p 337; n. 2777, p. 344; n. 2795, p. 354; n. 3652, p. 1068. (3) S. C. C, Lucen., mense Mart., 1587, apud: GASPARRI, o. c., vol. 5, n. 2170, p 136-137. (4) GASPARRI. o c., vol. 1, n. 121, p 217 et sq. Videri possunt etiam variae responsiones a S. C. Ep et Reg. circa materiam, apud: GASPARRI, vol. 4, n. 171. p 570; n. 1500, p. 650; n. 1503, p, 651-652; n. 1686, p. 735; n. 1870, p. 836.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz