BCCCAP00000000000000000000383

INFOHMATIO='JD, ET LITTEHAE TF;STIMONL\LES 105 aetatis annum, moratus est ultra annum moraliter continuum. Decretum nullo modo extendebatur ad Religiosas, de quibus in eodem nulla fit mentio; nec mirum, cum huic puncto sufficienter providerit Concilium Tridentinum, ut infra attente videbimus. Quod et declaravit S. C. super Statu Regularium, 25 Febr. 1863: «Ad dubium propositum, an licitum sit sequi in praxi salva conscientia sententiam asserentem decretum S. Con– gregationis super Statu Regularium diei 25 Jan. 1848, quo mandatum fuit, ut in institutis regularium nemo absque 'testimonialibus Ordinarii loci originis aut commorationis ad habitum admittatur, moniales non respicere, sed tantum pro virorum monasteriis valere? Ad quod S. Congregatio respondit : Affirmative, cum decretum respiciat tantum religiosos viras, non vero moniales» (1). Praedictas litteras testimoniales Ordinarii tenentur dare in conscientia, et quidem post accuratas et secretas informa– tiones, si opus sit, habitas circa qualitates recipiendorum. Attamen ex declaratione S. Congregationis super Statu Regularium, 1 Maii 1851, sufficiunt testimoniales data e ab Ordinariis per priva tas et secretas epístolas (2); nec necessarium est ut in testimonialibus Ordinarii testentur in specie de iis omnibus, quae in Decreto 25 Jan. 1848 praescribuntur, sed sufficit quod dumtaxat in genere referant de qualitatibus postulantis, in quo tamen casu Superiores tenentur servare alia de jure servanda ad singulas qualitates postulantis cognoscendas (3). Si Ordinarii exprese denegent litteras testimoniales, sive quia non cognoscunt candidatum, sive alia de causa, postulans potest ad habitum religiosum et Novitiatum admitti, dummodo tamen testimonialium defectui per aliam accuratam informationem et fide dignam relationem suppleatur, et serventur alía de jure servanda; et postulantes antequam ad habitum admittantur, manere debent saltem per tres menses in Conventu, ibique diligenter probari, si litterae eo pretextu denegentur, quod candidatus Ordinario sit ignotus (4). Dicimus «et serventur afia de jure servanda>, in hoc enim casu Superiores Ordinum Regularium legis positivae Sixti V et Clementis VIII, Superiores vero aliarum Congregationum virorum prudentiae praescripta observare tene• rentur. In casu vero qnod Ordinarius deneget litteras testimoniales non aliam ob causam, nisi quia ingressui postulantis in Religionem opponitur, tune recurrendum est ad S. C. super Statu Regularium, ex declaratione ejusdem Congregationis, 1 Maii 1851 ad 6 (5). Ex declarationibus S. C. super Statu Regularium, diei 3 Nov. 1852 ad (1) VERMEERSCH, º· c., vol. 2, 11. 32, D. p. 111-112. (2) BIZZARRI, o. c., p. 891; VERMEERSCH, o. c., vol 2, n 32, A, p. 108. (3) B!ZZARRI, o. c., p. 891; VERMEERSCH, o. c., vol. 2, n. 32, A, p. 108, (4) Cfr. auctores in notis duobus praecedentibus citatis. (5) B!ZZARRI, O. C., p. 892.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz