BCCCAP00000000000000000000383
INFORMATIO:",l~'i E'l' LITTEHAE TL'iTI=',IONIALES 103 Postea vero in Constitutione declaratoria «Ad Romanum», 21 Oct. 1588 (1) § 7 indulxit loco Capituli Provincialis, in illis Relig1onibus in quibus aut numquam, aut non quotannis ve! dífficillime celebrabatur dictum Capitulum, in qualibet Provincia saltem duo, vel si commode fieri potest, tria, aut plura, Monasteria, sen Domus Regulares deputentur, quarum sen quorum Superiores infra annum saltem ad inquisitionem super Novitiis facien– dam, et ad ipsos Religiosos juxta formam praefatae Constitutionis («Cum de omnibus») recipiendos, insimul congregentur>. Et paulo inferius in§ 15 addit: «In iis autem qui in locis a sua patria longissime degentes, vel quorum patria ab Haereticis, vel lnfidelibus misere oppressa detinetur, voluerint se divinis obsequiis sub regulari habitu dicare, ut in hoc quoque Sedis Aposto– licae benignitas elucescat, quae cunctos mortales, praesertim vero exteros ex longinquis regionibus ad eam assidue confluentes materno sinu libenter amplectitur, sancimus exteros hujusmodi, et advenas, quamvis non liquido constet de iis omnibus, qnae in Constitutione nostra requiruntnr, tamen si diligentia adhibita nihil appareat quod eos impediat, habiles reputandos esse». Gregorius XIV, Constitutione « Circumspecta», 15 Mart. 1591 (2) miti– gavit Sixtinas Constitutiones quoad receptionem illegitimorum ad habitum et professionem, imo quoad eorum promotionem ad dignitates et honores Ordinis, insimul tamen quoad informationes haec addit in § 3: «Ita tamen, ut cum de recipiendis quomodocumque illegitime natis, ad habitum et pro– fessionem ordinum quorumcumque agetur, ii, ad quos hujusmodi receptio spectat. praeter alia, de quibus ex dictarum Constitutionum praecepto circa quoscumque etiam legitimos disquirere debent, diligenter eorum vitam, et mores inquirant, et ita demum recipiant, si tamen bonam indolem, et virtutis specimen praeseferant, ac tot eis merita suffragentur, ut natalium suppleat defectum, eorumque receptio Religionis commodo, et utilitati profu– tura videatur». Ita etiam Clemens VIII moderavit (3) dispositiones Sixti V, non solum quoad illegitime natos sed quoad omnes casus ibidem expressos, tollens nullitatem professionis et illicitam tantum reddens, retentis poenis contra Superiores recipientes candidatos non servata forma praescripta a Sixto V. Quinimmo in Constitutione «Cum ad regularem», 19 Mart. 1603, § 3 memorat formam praescriptam a Sixto V pro receptione candidatorum ( 4). (1) GASPARRI, o. e , vol. l. 11. 164, p. 304-307; VERMEl:lRSCH, o. c , vol. 2, n.25, p 94-98; BR., vol. 4, IV, p. 373-376. (2) BR., vol. 5, 1, p. 252-253; GASPARRI, o. c., vol. 1, n. 170, p. 319-321; VERMl:lERSCH, o. c., vol. 2. n. 26. p. 99-101. (31 CLEMENS VIII, Const. c]n suprema>, 2 Apr. 1602, apud: BR., vol. 5, 11, p. 409; VERMEERSCH, o. c., vol. 2, n. 27, p. 101-102. (4) GASPARRI, o. c., vol. 1 n. 189, p. 358-362; VERMEERSCH, o c., vol. 2, n. 43, p. 137-142; BR., vol. 5, 11, p. 412-415,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz