BCCCAP00000000000000000000383

}02 DE 11.EQl'IffiTJH POS!TfflH l'HO ADé\llH"10XE All NO\Tl'IAT'UJ\1 Quod et S. Gregorius Papa I vult observari pro admissione militum: «Si qui vero ex militaribus viris in monasteriis convertí festina11t, 11011 su11t temere suscipiendi nisi eorum vita fuerit subtíliter inquisita» (1). Sed neque S. Basilius 11eque S. Gregorius mentionem ullam faciunt de 11ullitate admissionis. Hujusmodi nullitatem admissionis ad habitum et professionem decrevit primo Sixtus V per Constitutionem «Cum de omnibus)), 26 Nov. 1587, in casu neglectae informationis ab ipso praecriptae in admissione candidato• rum. Etenim in § 3 citatae Constitutionis, quoad illegitime natos, 11011 ex incestu, 11ec sacriiegio (2), sed ex qnovis alio minus legitimo toro natos vel alias legitimatos, statuit et decernit «eos ad Religionem admitti non posse, aut debere, nisi prius illorum vita, et moribus diligenter cognitis, et circumstantiis universis, quae circa idoneitatem personae attendendae erunt, consideratis, ac de Religionis zelo, pietate, integritate, et doctrina fide dignis testimoniis adeo commendati fuerint, adeo bonam indolem, et specimen virtutis praeseferant, ac tot merita eis suffragentur, ut defectum natalium suppleant, eorumque receptio universae Religionis commodo, et utilitati profutnra videaturi (3). Et super hoc in Generali vel Provinciali Capitulo matnra deliberatio habenda est ita ut postea unanimi consensu Generalis vel Provincialis Superioris ac Definitorum approbati candidati admittantur ad habitum regularem. Si vero aliter recipientur, eorum professio nulla declarabatur et ejiciendi erant; receptores vero eorum excommunicationem ipso facto incurrebant, a qua nemo, nisi in mortis articulo constitutus, ab alio quam a Romano Pontifice absolutionis benefi– cium obtinebat (4). Praeterea, ipse Sixtus V in§ 4 praelaudatae Constitu– tionis statuit: «juVenes aut viros adultos, majores sexdecim annos, non aliter in aliquam Religionem recipi posse, nec debere, nisi prius de eorum parentibas, patria, deque anteacta vita, et moribus diligenter inquira· tur, et ex accurata informatione, et fide digna relatione, compertum et exploratum sit, eos neque aliquorum criminum, etc ... Nisi denique constet, ipsos non humana aiiqua ratione, sed tantum devotionis, et pietatis fervore vitam religiosam sponte, et ex animo elegisse> (5). Subjungit nullitatem professionis et receptionis ad habitum in § 5 simul ac determinat poenas pro admittentibus aliter ac decernitur in pradata Constitutione in § 6. (lJ C.1, D. 53. (2) Pro illegitime natis ex incestu, vel ex sacrilegio perpetuam inhabilitatem ad vitam religiosam amplectendam decrevit prius. (3) ÜASPA!<Rl, o. c., vol. l, n. 162, p. 301; VERMEERSCH, o. c., vol. 2, n. 24, p 92. (4) ÜASPARRI, o. c., vol. 1, n 162, p. 300. (5) ÜASPARRI. o. c., vol. 1, n. 162, p. 301; VERMEERSCH, º· c., vol. 2, n. 24, p. 93.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz