BCCCAP00000000000000000000371
46 P. TARSICIO DE AZCONA ut graciam recuperent, pro justis ut conserventur in illa. Et sub virtute sancte obe– diencie precipimus ut nulla soror laborem quem fecerit seu quidquid ex labore pre– fato abstractum fuerit sibi ipsi aplicet, sed comunitati deserviet; contrarium vero facienti, pena proprietarie iniungatur, ut in Forma vite expresse cavetur. Item precipimus et ordinamus quod nulla soror audeat seu presumat operacio– nes inonestas facere, in quibus operacionibus evidenter apareat ve] denotari possit aliqua vana, disoluta, mundana, inhonesta et indecens curiositas, que posset illos, qui utuntur tali operacione ad peccatum et vanitatem inducere, vel quod nota curio– sitatis, vanitatis et disolucionis seu inhonestis possit in eis merito judicari seu no– tari, et si aliqua contra fecerit, per abbatissam puniatur. DE ELECTIONE ABBAT!SSE ET OFFICIALIUM ET DISCRETARUM. CAPITULUM XIV Cum in Forma vite contineatur quod electio abbatisse libere pertineat ad conventum etc. et in huiusmodi electione semper tucius procedatur, statuimus et ordinamus quod quandocumque contingat abbatissam morí ve! aliqua diuturna et gravi infirmitate detineri, ita quod comode officium suum non posset exequi, seu etiam ita instanter pro aliqua justa causa et racionabili vellet omnes reddere officio suo, ve! si oculenter apareret universitati sororum ipsarum non esse suficientem ad servicium et comunem utilitatem sororum, ve! etiam, quod absit, ipsa esset in aliquo gravi crimine de¡,rehensa, seu etiam notabili infamia ut prevaricatrix fame vite ipsarum seu sanct2 observancie earum esset maculata et infamata, tune post triduum mortis, ve! renunciacionis, vel deposicionis eiusdem per superiorem facte, ~orores ¡,rovideant sibi ele abbatissa per electionem canonicam, providendo tamem quod in electione abbatisse nulla soror possit pro abbatissa eligi, cum annum tricessi– mum et2ctis sue non atingerit et nisi Formam vite per expressam professionem pro– misserit et in ea fuerit ad minus per quinquenium aprobata, et etiam eligatur ah i¡,sis sororibus libere et sine aliqua coactione, seu subordinacione, nec a sororibus aliter quovismodo 1ecipiatur, nec confirmetur, nec sibi obediatur. Ordinamus et precipimus insuper quod ad predictam electionem in hunc pro– cedatur modum, videlicet, quod omm,s sorores professe ad sonum campane ad ca– pitulum conveniant ora congrua per vicariam conventus provide assignata, et sic in unum congregate, invocando graciam Spiritus Sancti, dicentes ymnum Veni, Creator Spiritus <:te., Emitlc Spiritus etc., Et renovabis etc., [f.27] oracio Deus, qui corda etc., Concede nos, famulos etc., Dcus, qui ccclcsiam tuani beati Francisci etc., et F'aniulos tuos eic., et etiam cantcnt in illa die, in qua electio est fienda primittus missam S¡,íritus Sancti; sicque congregate cum omni pace, concordia et devocione, sicut decet ancillis et sponsis Xristi, vicaria conventus, sedens in loco abbatisse defuncte, ve! deposite, de consilio discretarum, eligat unam sciens scribere et duas alias boni testimonii, que sic electe debent se aliquantulum separare, singula vocata debent scribere fideliter, et sint in tali loco, quo possint videri, sed non audiri, et illa habens scrihendi facultatem, suam det primam vocem; deinde scribantur voces testimoniarum, et postea sigillatim omnes ille que sunt in capitulo accedant ad eas, et nominent et faciant scribi illam quam elegerint pro abbatissa, et vocibus omnium sororum ¡,rofessarum scriptis statim in eodem loco, ante quam sorores recedant ve] colloquantur, ad invicem publicentur in medio que scripserunt. Quod, si divina gracia inspirante, in unam aliquam concordaverunt, illius electio firma est absque aliqua questione. Si vero in partes inequales se diviserint, ille in quem ( !) piures medietate omnium eligencium concluderint, postquam electio fuerit ¡,ronunciata, pro abbatissa habeatur; quo facto, illa soror, que scripserit cum aliis duobus testibus, in capitulo coram omnibus sororibus procedat et dicat in hunc modum: « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, soror N., nomine meo et nomine omnium earum, que mecum consentistis, eligo T. sororem in matrem et abbatissam ». Tandem, electione sic canonice completa et confirmata, incipiant cantare Te Deum laudamus, bine et bine de capitulo egrediant et procedant ad ecclesiam, et in-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz