BCCCAP00000000000000000000371
REFORMA DE LAS CLARISAS DE CATALUÑA 35 recipi alique, Jicet pauce, sub servicialium nomine ve! sororum ad huius professionis -observanciam astringende, preterquam ad articulum de clausura, que propter peri• cula et incomoda, que dictis sororibus et conventibus ex hoc posset evenire, et etiam .quia dominus Benedictus Papa XII ordinavit et statuit quod de cetero nulla soror, scilicPt, servicialis extra clausulam ( !) exire presumat, sed de cetero, sicut cetere moniales debeant sub perpetua clausura manere, nos igitur, attendentes predictam -ordinacionem esse salubrem ac sanctissimam [f.19] ipsam observare volentes, ordi– namus ut moniales tam coriste quam !ayeas de cetero astringantur et debeant sub perpetua manere clausula, casibus supradictis dutanxat exceptis. Porro si abbatissa contra promissam clausuram exire presumserit ve] ad exeun– -dum aliquam monialem licenciaverit, per visitatores seu ministrum removeatur a regimine abbacie; moniales vero dictam exeuntes clausuram, in casibus non pre– -missis, ipso facto sint excomunicate et inabiles ad quecumque officia in earum ordine obtinenda et níchilominus subdantur penis illis, que pro gravioribus culpis in ipso ordine consuetum est imponi. Possint tamen abere aliquas pancas mulieres extra monasterium, moribus et etate maturas, in seculari et honesto habitu incedentes, sed predictam clausuram nullatenus ingredi permittantur, que negocia monasterii ac necessitas monialium, prout eis comissum fuerit, fideliter peragant et procurent. Deinde precipimus et ordinamus ut nulla monialis, abbatissa duntaxat excepta, .aliquam litteram recomendativam sive missoriam clausam ve] apertam pro se vel pro aliqua alia persona quovis modo in rota, crata, porta vel alibí ponat vel poni faciat ut foras mittatur vel portetur, vol aliquam ibídem positam ve! undecumque per quamcumque partem positam vel prorectam recipiat seu recipi faciat, Jegat vel aperiat sive legi, aperiri faciat, nisi prius abbatisse talis Jittera fuerit tradita et presentata. Quas litteras abbatissa plene et integre debeat legere ante quam mittantur ve! recipiantur ab aliqua sorore. Qui contrarium fecerit, non possit ab– solví nisi per visitatorem. Et casu quo ipsa abbatissa in eisdem litteris invenerit .aliquid non scribondum vel recipiendum, nullo modo tradatur sorori, cui mittitur, vel extra conventum non mittatur. DE SILENCIO ET MODO LOQUENDI AD LOCUTORIUM ET AD CRATA. CAPITULUM V Sorores in Xhristo: Cum creature donum aliquod ab omnipotente deo con– x,essum fuerit, ipsum summa cum diligencia a recipiente custodiri necessarium est et onmia, per que ipsum &mittere potest, evitare debet. Et quia scillenciu;::i conservat fervorem devocionis, sicut enim solet obstruí vas in quo servantur aromata sive un– guenta preciossa ne odor exaletur, ita oportet quod religiose observent silencium ut fervor devocionis in eas preservetur; nam si os earum ad loquacitatem dissolvitur, quidquid devocionis est, in earum exeratur, quia absque freno scilencii vana est re– ligio putanda, ut ait apostolus: « Si quis putat se religiosum esse non refrenans Jin– .gam suam a malo, sed seducens cor suum, huius vana est religio <Jac. 1, 26>. Igitur, precipimus et ordinamus quod omnes sorores sileant continue nec absque licencia abbatisse valeant loqui et precipue dictum servent sci!encium in coro, in claustro, in dormitorio et in refectorio [f.19v] tam in prima mensa quam in se• cunda, et a dicto completorio usque ad dictam primam diei sequentis per totam do– mum, et in state tempore dormicionis post prandium; que dormicio incipiat a festo .sacre Pasee usque ad exaltacionem sancte Crucis. Nulle licitum sit Joqui premisso tempore, nisi necessitatis causa et submissa voce, et hoc servent omni tempore sci– lencii et etiam adiscant loqui religiose, scilicet, submissa voce; et si aliqua per mo– nasterium ambulaverit vociferando vel alte loquendo teneatur dicere culpam suam in capitulo sequenti et per abatissam puniatur. Et etiam ordinamus et precipimus quod post secundam mensam, illa que in ;prima Jegerit mensa ve] alia ab abbatissa deputata faciat signum ad predictam
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz