BCCCAP00000000000000000000371

34 P. TARSICIO DE AZCONA Mantellus etiam non sit caspus vel rugatus circa collum, nec etiam ita lon– gus quod super terram ullo modo superfluat, et semper in omnibus vestimentis soro– rum apareat et reluceat vilitas et austeritas atque paupertas in forma, precio pari– ter et colore, ut abitus exterior honestatem intrinsice attestetur. Ordinamus et precipimus quod omnes sorores, tam abbatissa quam alie, in– duantur de conmuni panno, ut omni.s parcialitas evitetur. Et casu adveniente, quod pater, mater, aut fratres aliquorum sororum, aut quivis alius dei amore dederint pannum filie sue seu alicui sorori, quod predicta soror no valeat eo uti donec et quousque per abbatissam sit judicatum si sit admissibile vel non; contrarium vero facienti, ab usu prefati panni prh·amus ipso facto et ipsum conventum aplicamus. Et ordinamus quod corda, quam sorores cinguntur, sit comunis et rudis ut omnis curiositas ab eis penitus evitetur. Et ordinamus quod in prefato monasterio assignetur una camera per abbatis– sam, que rauperia nuncupetur, in qua omnes stent raupas, vestitus sororum, que pro usualii ac cotidiano vestitu sint necessarie, ut cum a!iqua soror habuerit necesse abitum seu tunicam ad mutandum, quod in dicta rauperia inveniat quod necessarium abuerit. Et ordinamus ac precipimus etiam ut pro conservacione rauparum eligatur una soror di!igens et discreta, que non solum conservet, verum etiam suat et ne– cessaria raupis faciat et per abbatissam detur ei soror, adeo ut diligencia peragant que ad predicta licite pertinent. Ceterum, de cooperimento capitis ordinamus quod omnes sorores et abbatissa, sine distincione a!iqua, cooperiant capita sua cum omni humilitate, honestate et re– ligiositate, omni curiositate et varietate sublata, ita quos frons et gene et gula sint cooperte, ut i-eligiosis convcnit. Deinde ordinamus et precipimus quod omnis vela et capitergia sint de conmuni tela, ut expresse in regula continetur, ut semper in eis reluceat sancta paupertas et humilitas sue professionis. Et ídem precipimus et ordinamus de noviciis, preter [f.18v] in velo nigro induendo, quibus non est per– missum nisi professis. Preterea, mandamus quod, licet a!iqua monialis habeat parentes, fratres, soro– res aut alias in seculo remeantes et ipsos contigerit ab hac luce migrari, quod ea de causa, nec alias, valeant lutum deferre, cum iam mortue sint mundo. Deinde precipimus ac ordinamus ut nulla monialis nec abbatissa deferant ma– nillas, anulas aureos vel argenteos nec cuiusvis alterius generis, nisi fuerit illa talis consecrata, nam ratione consecracionis potest unum tantum anulum deferre; pari modo prohibemus ne deferant cirotequas. Et quod diximus de colores abitus, pre– cipimus abbatisse, sub pena privacionis officii, observet et faciat inviolabiliter observari. DE CLAUSURA ET QUALIBET DEBENT SORORES LITTERAS AD EXTRA MITTERE EISQUE AFORIS MISSAS RECIPERE. CAPITULUM IV Deinde nos, cupientes ad divinum dirigere gressus vestros ut in vestra reli– gione tanquam lucerne in aureo candelabro regulari observancia fulgeatis, ortamur vos in domino ut divino timare preposito, qui est principium sapiencie, studeatis reddere domino vota vestra. Cum in regula contineatur precipue hanc vitam profi– tentes clause manere, firmitter teneantur omni tempore vite sue etc., idcirco pre– cipimus ut abbatissa clausulam diligenter teneat et teneri faciat et servari, ita quod omnibus, tam abbatissa quam sororibus, tacite vel expresse professis, etiam no– viciis, quacumque ratione vel causa clausuram monasterii egrediendi facultas dene– gatur, nisi forte causa plantandi ve! edificandi eandem religionem, vel reformandi aliquod monasterium eiusdem ordinis, seu causa regiminis aut correctionis, et, quod absit, si inevitabilis et periculosa necessitas superveniret, sicut excussio ignis ve! incursus ostilis seu a!icuius huiusmodi, que dilacionem non caperet modo ad egre– diendi licenciam postulandam. Et etiam, cum in predicta Forma vite sit mencio de sororibus laicis, que pos– sunt extra monasterium egredi, vide!icet, possint autem in singulis monasteriis

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz