BCCCAP00000000000000000000371
32 P. TARSICIO DE AZCONA religionem decorantibus, vos minime observare, in tantum quod ínter vos vestigium religionis vix aparebat, Nos, qui nunc iussu apostolico vestrarum curam animarum gerimus, postquam ad comunitatem sanctam et clausuram ad aliasque observancias religionis, favente Deo, nos ( !) duximus, et postquam multa vestrarum honestati utilia ordinavimus multaque securitati domus necessaria fecimus, soliciti de vestra salute, vos esse veras sponsas Xhristi desiderantes, de regula et constitutionibus vestris ac ex decretis sanctorum patrum quendam faciculum ordinacionum extraximus et copilavimus, qui via vite vobis omnibus erit, per quam tendentes ad gloriam, si per eam recto tramite ambulaveritis juxta illud Deuteronomii, cap. 2: « Non declinavitis ad dexteram nec ad sinistram, sed per viam, quam precepit dominus deus, ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis » <Dt. 2, 27>. Quapropter, nos, prefati visitatores, potestate nobis per summum Pontificem atributa fungentes, vobis tradimus predictas ordinaciones et precepta et sub penis in eisdem contentis et expressatis dicimus, precipimus, et mandamus ut eas et omnia et singula in ipsis contenta compleatis et observetis juxta earum seriem et tenorem, quia ni! tam arduum nec tam dificile a nobis factum fuerit quam magis cupidissime facere non debeatis pro sponso vestro Jhesu Xhristo ac pro redempcione animarum vestrarum et observantia vestre religionis. Et sunt que sequuntur. DE RELIGIONIS INGRESSU ET QUALITER AD RECIPIENDAS ABBATISSA DEBEAT SE HABERE. CAPITULUM I In primis, ordinamus quod volentes vestran religionem intrare, divina inspi– rante gratia, et que admittende fuerint prius quam habitum mutent et religionem asumant, eis dura et aspera religionis proponantur, dum tamen constitute sint in etate adulta, ne de ignorancia pastea se excussent, et ministrum seu visitatorem, si fuerint presentes, seu per confessorem, si fuerit ibi, deficientibus supradictis, re– quirantur [f.17] in ecclesia, presentibus omnibus ibi existentibus, si est catolica, de nullo errore suspecta et quod sit confirmata, matrimonio non ligata, corpore et mente sana, animo prompta, legitime nata, debitis expedita, condicione libera, nulla vulgari infamia maculata, competenter, si fieri potest, literata, omnisque contractus symo– niacus circa receptionem earum modis omnibus caveatur. Nec recipiatur nulla ad ordinacionem ultra quadragessimum annun, nisi esset persona multum notabilis ve! insignis, de cuius recepcione magna edificacio in clero et populo esset. Ordinamus et precipimus quod abbatissa nullam recipiat ad ordinem nec pro– fessionem sine voluntate conventus, ve! maioris partís eiusdem, ad sonum campane et sororibus ad hoc specialiter convocatis, completo autem XIII! anno faciant professio– nem, et non infra. et tune dicant coram abbatissa et monialibus, genibus flexis, iunctisque manibus et positis inter manus abbatisse, infra quibus profitens tenea– tur reverenter et alte Formam vite seu regulam solam, suum proprium nomen expri– mendo, distincte, disserta et clara voce, in hunc modum: « Ego, soror N., promitto deo et beatissime Marie semperque virgini et beato Franciso et beate Ciare et omnibus sanctis et tibi, domine abbatisse, vivere sub regula a domino Urbano papa quarto ordini nostro concessa, tato tempore vite mee in obediencia, sine proprio et in castitate, et etiam, secundum quod per eandem re– gulam ordinatur, sub clausura». Et tune illico, abbatissa, qui eam recipit, dicat: « Si hec observaveris, promitto tibi vitam eternam ». Et confessor, vd quivis alius, celebret missan et velum nigrum in ipsa bene– dicat, quo facto ad cratam vadat cum velo, ponendo eum in capite profitentis et abbatissa adoptet dictum velum, osculando eam et dicens: « Pax tibi ». Hoc facto, omnes sorores in loco crate existentes, sigillatim osculando eam, dicant: « Pax tibi », cantando Veni, Creator Spiritus, ve! alia consueta. Ydem similiter profitendi modus in servicialibus sororibus per omnia obser– vetur. Ordinamus, precipimus quod quandocumque continget aliquam recipere in mo-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz