BCCCAP00000000000000000000365
De vivae vocis oraculis 443 oracula specifice approbante, in iure possunt et debent dici vera et certa (23). His igitur praelibatis considerationibus non omissis, aliae addendae sunt circa possibilem oraculorum revocationem aut eorumdem roboris suspensionem, ut pastea videbimus. b) Pro Ordine vel familia religiosa de quibus agitur. Non sufficit ut oraculum prolatum sit. Necesse est ut datum sit pro Ordine ve! familia religiosa de quibus agitur. Distinguendum est utrum, si agatur de oraculo circa legem generalem, eiusdem substantia sit facultas contra vel praeter Iegem, novum ius instituens, ve! simpli– cem et nudam declarationem; utrum, si agatur de lege speciali alicuius religionis, dispensationem ab ea contineat ve! tantum eiusdem inter– pretationem. Hoc maximi momenti est pro recta oraculorum declara– tione et eorumdem existentia iuridica in concreto diiudicanda. Prin– cipium enim sollemne est vivae vocis oracula ante Codicem emissa quae aliquod privilegium continent, posse, nisi contrarium expresse dicatur, ab aliis religiosis etiam diversae familiae et diversi Ordinis perfrui secundum iuris antecodicialis principia de privilegiis ínter religiosos comrnunicandis. Inter vivae vocis oracula quae directe Regulam franciscanam respi– ciunt videntur haberi aliqua quae sunt mere declaratoria (24); alía vero Regulae dispensationem continent (25). En principia his in casi– bus sequenda. Si oraculum contineat simplicem declarationem, applicanda sunt iuris principia circa interpretationem ve! declarationem legis dubiae quae nec extendat nec coarctet eiusdem terminas. De facto enim sive per legem sive per rescriptum sive per vivae vocis oraculum eadem habetur iuridice essentia, hoc est, vera Iegis declaratio seu interpre– tatio, cum limitationibus vero quae statim dicemus. (23) Vide quae postea dicemus de oraculorum approbatione loquentes. (24) Cf. v. gr., in nostro oraculorum elencho n. 3, 5, 7, 8, 9. (25) Cf. v. gr., nostrum elenchum n. 4, 10, 15, 16, 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz