BCCCAP00000000000000000000365
442 Elizondo Rodericus, e. gr., post quarumdam facultatum enumerationem vivae vocis oraculo ab Eugenio IV concessarum et ex opere Supplementum privilegiorum fratrum minorum desumptarum (20), offert animadver– sionem ex qua suspicio fundata de non existentia eruitur; in hac col– lectione enim dicitur praefatas concessiones auctorem invenisse in quodam libro simpliciter scriptas et ex eo in collectione posuisse, nam illi videbatur impossibile eas excogitatas fuisse ab ipso scriba ve! ab alio (21). Videtur Rodericum hoc in casu non esse omnino certum. Et recte. Argumentum enim a privilegiorum collectore allatum non habet vim ut iustas hodierni investigatoris dubitationes omnino destruat. Immo concludendum videtur tales dubitationes habuisse etiam coae– vos, nam habentur aliquando oracula omnia prius acquisita renovantia. E. gr., Leo X, anno 1519, profert oraculum per quod omnia privilegia, indulta et concessiones in utroque foro impetrata per Ioannem de Costa, commissarium quemdam ultramontanum, confirmantur <<quam– vis fuerint impetrata indebite, absque causa legitima vel quovis afio modo indebito, etíam malitioso et mendaciter, dolase et huiusmodi >> (22). Ex alia parte non obliviscendum in Ordine franciscano oracula existere pontificia quae omnia praecedentia approbant prout in libris Ordinis reperiuntur, et omnia denuo concedunt et eamdem efficaciam eisdem tribuunt ac si per bullam aut breve pontificium fuerint con– cessa. Ideoque, si in registris Ordinis haberentur oracula minus conformia ve! aperte falsa, hoc Romani Pontificis actu vivae vocis (20) Supplementum privilegiorwn minorum et aliorum fratrum men- dicantium, Barchinonae 1523. Collectio rarissima. Subsequentes concessiones reper– tae fuerunt in quodam libro cuiusdam scriptae, absque aliqua quo– tatione indicante unde extractae fuerint; ideo unusquisque adhibeat illis quam voluerit fidem: Ego enim eas veras esse reputo. Nam non possum mihi persuadere aliquem ita /ore ímmemorem suae salutis ut ex proprio capite eas fabricaret et scripturae man– daret; imo verisimiliter credi potest quoá ex oblivione non sunt quotatae, propter quad i/las hic inserimus >> (Supplementum privilegiorum, fol. 101 v.) (21) << Praefatas concessiones et declara/iones, ait callector privilegiorum supple– menti, se reperisse in quodam libro cuiusáam patris simpliciter scriptas, absque aliqua quotatione indicante unde extractae fuerint, ideo unusquisque adhibeat illis quantam voluerit fiáem (RoDERicus, Nova colleclio 1, n. 20, p. l 19b). (22) Compendium privilegiorum ad v. Privilegia fratrum, annotatio Cor– dubae, n. 22, p. 485s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz