BCCCAP00000000000000000000365
De vivae vocis oraculis 441 a) Existentia oraculi de quo agitur. Nullum dubium haberi potest circa hoc extremum in oraculis iuri– dice authenticatis. Sed specialis quaestio potest moveri circa oracula non authenticata, quae ve! oretenus ve! scriptis privatis divulgantur, aliquando etiam in redactionibus disparibus, foventibus animi dubi– tationem circa eorumdem naturam, immo et existentiam. Tam ingen– tia tamque ampla, praecipue saeculis XV-XVII, fuerunt oracula, praesertim religiosis favorabilia, quod mediocris investigator debet summa cum cautela discernere quaenam sint realiter vera quaenam vero incerta. In collectionibus et registris Ordinis fratrum minorum habentur multa oracula de quorum existentia nulla datur dubitationis causa; sed non desunt, e contra, alia, et quidem maximi momenti, quorum existentia non fulcitur rationibus solide probabilibus, ita ut sine errandí timore possimus illis uti. Ce!eberrimum, e. et sane momentosum Pii V oraculum circa numerum praeceptorum Regulae sub obligantium, quod saecu– lis XVI et XVII magnis disceptationibus ansam praebuit, non potest admitti eadem securitate ac quodcumque aliud quod semper et ubique ab omnibus admissum est (18). Item celeberrimum etiam et valde momentosum Clementis VI 11 oraculum circa aliqua Regulae praecepta habenda ut mere poenalia, non potest admitti eadem facilitate ac alia quae non habent eamdem vim atque efficaciam in vita fratrum quo– tidiana (19). Haec oraculorum materia magna cum circumspectione consideranda est, quia constat aliqua saltem eorumdem non esse certa, et possibilitas immo et probabilitas huius incertae existentiae ad alia possumus ex– tendi. Praeterea, oraculorum materia est per se obscura, multis disqui– sitionibus obnoxia et non paucis falsis interpretationibus subiecta, praecise per suam intimam naturam iuridicam quae contenta est verbo pontificio. De facto constat aliquibus in casibus diversa oracula pro Ordine franciscano prolata ad auctorum collectiones transiisse non indubitato suffulta fundamento. (18) Cf. in nostro oraculorum elencho n. 40. (19) Cf. in nostro elencho n. 45.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz