BCCCAP00000000000000000000365

440 Elizondo ticationis deducitur ex consectariis. Tale documentum plenam fidem facit in utroque foro et ideo nullam aliam exigit probationem. Sed tamen notandum est aliis modis constare posse de oraculo pontificio circa Regulam franciscanam, nam, etsi post Urbani VIII constitu– tiones vivae vocis oracula ab officialibus curiae ve! cardinalibus non authenticata valeant de se tantum pro foro interno, possunt etiam pro foro externo sustineri, dummodo pro hoc foro non simplici aliquo testimonio ceteroquin fide digno, sed testimonio sufficienti habeantur ad rem aliquam probandam in foro externo (16), v. gr., duo testes, attestatio praelati religiosi in documento officiali. Constitutiones, enim, Urbani VIII oracula praeterita tangunt, non futura (17). Non requiritur oraculi proclamatio seu executio. Patet ex iam dictis, nulla enim !ex nova promulgatur, et vivae vocis oracula, nisi in quo– libet casu contrarium demonstretur, non conceduntur in forma com– missoria. Ideoque, oraculo prolato, nihil amplius requiritur ut suum effectum pariat. E. gr., si cardinalis cui oraculum elargitum est et de quo certe constat nolít id publice proclamare, oraculum valet pro utroque foro, si in cardinalis scriptis et concessio et attestatio repe– riantur. Facultates vel interpretationes a Romanis Pontificibus per vivae vocis oraculum elargitae tune tantum fruí possunt quando de eiusdem existentia certe constet pro Ordine ve! familia religiosa de qua loquitur. Ex hoc patet ad oraculorum efficaciam duas requiri conditiones essen– tiales. religionis quam tuetur cardinalis protector (SALMANTICENsrs, op. cit. tr. 18, c. 2, n. 51, pp. 437b-438a; REIFFENSTUEL, op. cit. V, tit. n. 157, pp. 356b-357a; FERRARIS, op. cit., ad v. Oracula, n. 12, p. 376b; PIATUS MoNTENSis, op. cit. 166) et verisimiliter omnes cardinales (cf. A. VAN HovE, De privilegiis, n. 305, p. 288s), non vero generales familiarum religiosarum superiores (PIATUS MoNTENSIS, op. cit. 167). (16) REIFFENSTUEL, op. cit. n. 164, p. 357b; VAN HoVE, op. cit. n. 305, p. 289; MICHIELS, op. cit. 534. Cf. op. cit. n. 50, p. 437b. (17) RE!FFENSTUEL, op. cit., n. 163s., p. 357b; FERRARIS, op. cit. n. 18, p. 377b; PIATUS MONTENSIS, op. cit. 166.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz