BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oraculis 439 Igitur oracula circa Regulam franciscanam a Romano Pontifice triplici forma concedí possunt: pro foro conscientiae tantum, et tune, quamvis authentice de iis constet, unice in foro interno effectus pariunt; pro foro externo, ideoque etiam in hoc foro, si legitime probetur, in praxim deduci possunt; vivae vocis oracula sine ulla alía adiectione ad utrumque respiciunt. Notandum censemus quod aliqua ex gravioribus oraculis ad no– strum argumentum respicientibus pro foro conscientiae tantum con– cessa sunt. 1. - CONDITIONES AD ORACULORUM EFFICACIAM REQU!SITAE Ut vivae vocis oraculum suum effectum sortiatur, immo eiusdem existentia habeatur, non requiritur nec scriptura nec authenticatio nec proclamatio seu publicatio, ita ut fratres minores, oraculo prolato, facultatibus ve! Regulae interpretationibus ab eo datis possint tuta conscientia uti, salvis aliis principiis a nobis propositis aut proponendis. Non requiritur documentum de oraculo concesso. Loquimur in abs– tracto. Pro existentia vel efficacia oraculi in foro interno nulla requiritur conditio, sed tantum certitudo de interpretatione aut gratia concessis. Si vero agatur de existentia aut efficacia in foro externo, constare debet in hoc foro eiusdem existentia ve! documento authenticato vel alio modo a iure admisso (13). Non requiritur authenticatio. Authenticatio seu testimonii authen– tici de oraculo prolato redactio et subsignatio, post Urbani VIII con– stitutiones Alias felicis recordationis, 20 dec. 1631 et 11 apr. 1635, redígi poterat ante codicem iuris canonici ab officialibus curiae roma– nae (14), additis quibusdam aliis (15). Momentum maximum authen- (13) SALMANTICENSES, op. cit. c. 2, n. 50, p. 437b; REIFFENSTUEL, op. cit. n. 419 collato cum n. 164, p. 355a, 357b. Cf. FERRARIS, op. cit. n. 5, p. 373a. (14) Duae constitutiones eiusdem tituli ab Urbano VII! promulgatae possunt inveniri in FERRARIS, op. cit. n. 8s., pp. 374b-376b. Officiales curiae romanae, iuxta extravagantem Benedicti XI 1, erant camerarius, vicecancellarius, notarii, audi– tores litterarum contradictarum, auditores causarum apostolici palatii, etc. (c. 13, 111, 2 in Extrav. communes; ed. FRIEDBERG, Corpus iuris canonici II, Graz 1955, col. 1266). (15) Scilicet, praefecti et secretarii Congregationis episcoporum et regularium necnon poenitentiarius maior (PIATUS ""•rcx,c,c Praelectiones iuris regularis I 1, Parisiis [1898], pars 5, c. 1, appendix, p. 166), et etiam quoad oracula in favorem

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz