BCCCAP00000000000000000000365
470 Elizondo peccatum mortale, sed solum ad poenitentiam per superiores pro tempore iniungendam, dummodo non adsit contemptus ve! non fuerit in virtute obedientiae ve! sub poena excommunicationis mandatum, nisi quatenus aliter ius aliquod ve! praeceptum natu– rale ve! divinum ve! humanum mortaliter fuerint transgressi; ac hoc in foro conscientiae tantum. Non obstantibus quibuscumque litteris et declarationibus et constitutionibus et ordinationibus apo– stolicis et dicti Ordinis statutis et aliis quibuscumque >> (92). Gregorius xm (13 mai 1572 - 10 apr. 1585) 41. - De paupertate * << Commissario generali concessit quod cum aliqui conventus nostri, praesertim ex illis qui fuerunt amadeorum et clarenorum, habent vineas intra septa conventuum ex quibus colligunt singulis annis vinum, quod non videtur convenire puritati Regulae et pro– fessionis nostrae, possimus illas tenere et illis uti pro serenitate conscientiae, quia sic dispensavit et benigne concessit >> (93). (92) RoDERicus, op. cit. n. 31, pp. 450b-451a. Non necessarium duximus in exponendo huius oraculi momento esse immorandum. Ex viginti quatuor prae– ceptis gravibus (octo eminentia, quatuor virtualia et duodecim aequipollentia) quae, secundum doctrinam traditionalem, Regula continet franciscana, tantum octo Pius V enumerat, cum reverentia et obedientia domino papae, quae ut distinc– tum praeceptum enumeratur, iuxta multorum sententiam speciale mandatum non constituat. Sed acriter disceptatum est de genuina huius vivae vocis oraculi existentia, ita ut, dum eiusdem existentia certa ve! saltem vere probabilis demon– stretur, ut spurium habendum sit. De hoc oraculo, hodie in quantum scimus a nemine memorato, data occasione alibí expresse agemus. Interca conferantur E. RoDERicus, Quaestiones regulares et canonicae I, Salmanticae 1604, q. 26, a. l, pp. 261a-264a; L. MIRANDA, Manuale praelatorum ll, Salmanticae 1615, q. 41, a. 6, pp. 338a-339a; P. NAVARRO, OFM., Exposición de la Regla, Madrid 1641, c. 10, q. 9, p. 352s. et c. 2, q. 29, p. 124; LEANDR0 DE MURCIA, Cuestiones selectas regulares y exposición sobre la Regla de los jrailes menores, Madrid 1645, c. 7 super c. 10 Regulae, n. I et 6, p. 469s.; MARTIN DE SAN JosE, Breve exposición de los pre– ceptos, Zaragoza 1638, n. 7, p. 391. (93) RooEmcus, Nova collectio ll, n. 5, p. 504b.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz