BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oraculis 496 39. - De statutorum obligatione * << Item concessit quod per quaecumque statuta, etiam aposto– Iica, non obligentur fratres ad aliquas censuras seu poenas eccle– siasticas vel ad peccatum mortale, sed tantum ad poenas seu poeni– tentias per praelatos iniungendas, non obstantibus quibuscumque apostolicis seu Regulae declarationibus, dummodo non sit contem– ptus, vel mandatum non sit impositum sub poena excommunica– tionis vel in virtute sanctae obedientiae >> (91). 40. - De Regulae obligatione > << Item concessit fratribus minoribus quod praeterquam in trans– gressione eorum quae sub praecepto in Regula continentur, puta, exceptis tribus votis obedientiae, paupertatis et castitatis, et excep– tis praeceptis de non recipiendo denarios vel pecuniam aliter quam concessum est supra per suam sanctitatem, et excepto praecepto de divino officio et ieiuniis in Regula contentis, et quando calcea– menta de corio integra portaverint, quibus omnino pectes coope– riantur sine necessitate ve! dispensatione superioris, et quando iter fecerint equitando sine manifesta necessitate ve! infirmitate ve! sine licentia praelatorum ve! dispensatione, quam conferre possunt quam– vis non sit arcta necessitas, et quando intra clausuram monialium intraverint extra casus et modos in earum Regula et apostolicis constitutionibus contentos, et quando electores quibus incumbit commiserint [sic] eligere ministrum generalem in festo Pentecostes, aut petere a domino papa unum cardinalem protectorem Ordinis, et tandem quando a debita obedientia et reverentia domino papae ve! ecclesiae romanae recesserint. In ceteris autem transgressionibus praeceptorum per quascumque ordinationes ve! statuta tam apo– stolica quam quaecumque alia dicti Ordinis iniuncta, non obligan– tur fratres ad censuras vel poenas ecclesiasticas ve! ad aliquod (91) !bid. n. 28, p. 450b. Cf. oraculum sequens in clausulis fina!ibus. Vide etiam illud ad supplicationem sancti loannis de Capistrano prolatum (n. 2 in nostro elencho) et bullam Circumspecta, 20 dec. 1480 (BF n. s. III, p. 682b-683b) a Sixto IV promulgatam. Laurentianum 30

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz