BCCCAP00000000000000000000365
468 Elizondo 37. - De paupertate * << Item concessit quod liceat congregare vinum, frumentum et alia quando praelatis videbitur quod in tali conventu aliter non possumus commode ve! decenter, dummodo tales congregationes non fiant nisi pro uno anno tantum >> (86). << Item concessit quod missas et eleemosynas uni loco ve! ali– quibus fratribus commendatas liceat praelatis aliis fratribus etiam aliorum ordinum ve! praesbyteris saecularibus commendare, nisi oppositum expresse dixerint qui missas commendaverunt et pecu– nias dederunt >> (87). 38. - De pecunia * << Item concessit quod fratres iter agentes de !icentia praelato– rum possint secum ferre famulum cum pecunia, quando alio modo iter agere commode non possunt >> (88). << Idem Pius V concessit praelatis aut religiosis de eorum licentia ut possint procurare pecunias non solum pro urgentibus necessita– tibus, sed etiam pro his quae non ita necessariae sunt, imo pro superfluis et curiosis, v. gr., pro ornamentis et aedificiis sump– tuosis. Item non solum pro necessitatibus praesentibus et eminen– tibus, sed etiam pro futuris, pro quibus eleemosyna procurata apud syndicum deponatur >> (89). << Item concessit quod non sint obligati quando petunt pecuniam explicare necessitatem in particulari, sed quod possunt procurare denarios vel pecunias pro necessitatibus in generali, et data pro una particulari necessitate, possit in alteram ordine syndici depu– tari >> (90). (86) !bid. n. 25, p. 450b. (87) !bid. n. 26, p. 450b. (88) !bid. n. 27, p. 450b. (89) !bid. n. 29, p. 450b. (90) !bid. 11. 30, p. 450b.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz