BCCCAP00000000000000000000365
De vivae vocis oraculis 465 29. - De breviori novitiatu * << Quia nonnumquam contigit quod auctoritate apostolica ali– quibus fratribus vel monialibus diversarum religionum conceditur transire ad ordinem fratrum minorum, placuit sanctitati suae, attento quod tales iam sunt nutriti in aliis ordinibus unde prae– sumitur de ieiuniis et aliis religionis asperitatibus esse instructos, quod tanto tempore ante annum probationis de iure communi taxatum, possint facere professionem quando praelato ordinis mi– norum, de consilio discretorum fratrum vel discretarum monialium respective illius domus in qua fecerint probationem, visum fuerit, dum tamen fratres et moniales huiusmodi fuerint ínter observantes suorum ordinum professi et nutriti et ad observantes praedicti minorum ordinis transire voluerint et non alias>> (76). Pius V ({ ian. 1566 - 1 mai 1572} 30. - De ingressu in monasteria monialium * << Quando moniales sunt in extremis, receptis etiam omnibus sacramentis, earum confessor si sit sexagenarius possit intrare cum socio qui etiam sit sexagenarius clausuram, ut usque ad spiritus emissionem possint in Domino consolari. Quod si confessor non fuerit ita senex et in monasterio propinquiori inveniatur, talis, de iicentia guardiani, possit illud facere, dum tamen sit religiosus et exemplaris >> (77). (76) /bid. n. 70, p. 338b. Conferantur etiam huius Romani Pontificis oracula a Roderico memorata sub n. 41, 45, p. 336ab, cum animadversione n. 47, pp. 336b-337a. Leo X concessit etiam hoc vivac vocis oraculum: ltem, quod praedi– catores et alii fraires quando sunt extra conventum et non possimt habere copíam sacer– dotis sui ordinis quia non habent socium confessorem, possint confiteri peccata sua alteri religioso alterius ordinis vel praesbytero saeculari, et fzoc sine fraude, dummodo dicant praelato suo >> (ibid. n. 76, p. 339b). (77) RoDERicus, Nova collectio II, n. 3, p. 449ab. Jtem declaravíl et praecepit [Pius V] quod ad accessum et ínarP.,.,,11m in monasteria tertiariarum fraires sic se /zabeant sicut servatur in monasteriis sanctae Clarae, ita firmatum a cardinali Cribe/lo, sub data 27 ianuarii 1568 >> (ibid. n. p. 451a). Et Paulus III hoc protulit oracu– lum: Declaratio cardinalis vivae vocis oraculo Pauli I I I quod brevia pro ingrediendis monasteriis monialium suffragentur tantum semel in anno >> (ibid. n. 2, p. 377a).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz