BCCCAP00000000000000000000365

464 Elizondo 25. - De modo ieiunandi << Item dominus noster Leo X, anno secundo sui pontificatus, februarii vigesimo quinto, quae fuit prima dominica quadragesimae, in palacio apud sanctum Petrum, post prandium concessit mihi fratri Ioanni de Costa, commissario tune supplicanti, quod fratres, maxime praedicatores actu praedicantes, possint sine stimulo et servato ieiunio, anticipare et retardare iuxta suam consolationem horas comestionis, serotinae collationis >> (72). 26. - De ieiunii translatione << Item, ad supplicationem eiusdem [Ioannis de Reate, ministri provinciae romanae] concessit idem sanctissimus dominus noster papa quod itinerantes possint transferre ieiunium diei itinerationis ad alium diem >> (73). 27. - De ingressu in monialium monasteria * << Primo concessit [Leo X] ad supplicationem eiusdem [Ioannis Glapion, commissarii cismontaniJ quod quando moniales sanctae Clarae graviter infirmantur et non possunt ad cratem veníre ad audiendas missas, possit illo tempore sacerdos confessor earum ve! praelatus introire clausuram infirmariam et monasterium ad cele– brandum, ne tales moniales remaneant sine missa, dummodo sacer– dos ad nu!la alia loca quam ad altare divertat nec moretur nisi tanto tempore quanto indiget ad celebrandum, nec loquantur nisi quantum opus est in missa >> (74). 28. De rerum usu inter vivos donatarum * << Quia Sixtus IV concesserat quod legata facta ad certum usum possint praelati ad alium usum convertere cessante scandalo exe– cutorum, dictam gratiam ampliando concessit quod eo modo pos– sint dicti praelati facere in rebus donatis per viventes, si tamen, ut dictum est, non sequatur scandalum >> (75). (72) Ibid. n. p. 337b. (73) /bid. n. 60, p. 337b. (74) /bid. n. 63, p. 338a. (75) /bid. n. 68, p. 338b.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz