BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oraculis 459 15. - De paramentis pretiosis et deauratis << Item concessit, ad supplicationem reverendi patris fratris Lu– dovici de la Torre, vicarii generalis, die tertia iunii 1499, primo: quod fratres ordinis minorum cum bona conscientia tenere possint et uti paramentis deauratis et pretiosis, loquendo iam de donatis ve! oblatis, non obstante declaratione summorum pontificum >> (61 ). 16. - De procuratoribus seu syndicis << Item concessit quod quilibet procurator locorum nostrorum possit exercere officium procurationis pro quibuscumque fratribus advenientibus de aliis locis ac si esset procurator illius alterius loci et electus ab illis, ita quod procurator unius loci fratrum minorum est quasi procurator omnium locorum in casu necessitatis, non obstante declaratione summorum pontificum quae dicit quod qui– libet locus habeat suum procuratorem >> (62). hdius n (1 nov. 1503 - 20 febr. 1513) 17. - De pecunia pro rebus non necessariis recipienda << Dum essem in Urbe die septimo novembris, quia fratres vident non posse recurrere ad pecuniam nisi in rebus necessariis et in hoc sint maximae perplexitates fratrum, obtinui oretenus a summo pontifice [Iulio II] quod fratres possint recurrere ad pecuniam etiam in non necessariis, dummodo non sint talia illicita et quod hoc faciant cum licentia sua >> (63). (61) !bid. n. 16, p. 258a. (62) !bid. n. 17, p. 258a. (63) !bid. n. 10, p. 287b. De oraculis praecedentibus loquitur Rodericus ut concessis P. Francisco Zeno. De hac facultate ipse Rodericus ait: << Haec concessio tamquam relativa [relaxativa] Ordinis ex repellenda >> (/. c.). Martinus a S. loseph, OFM., reicit hanc facultatem ex bulla Sacrosa11ctum apostolatus Urbani VIII, 1 oct. 1625 (Breve exposición de los preceptos que en la Regla de los frailes menores obligan a pecado mortal, Zaragoza 1638, n. 8, p. 392). Tam libellus supplex capituli generalis Observantiae anni 1625 quam Romani Pontificis responsio in bulla Sacrosanctum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz