BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oracul!s 453 Nisi contrarium annotetur, gratiae post annum 1500 concessae, familiae Observantiae sunt directe elargitae. Oracula authenticata signo* annuntiamus, et oracula pro foro interno tantum signo > annotamus. Benedktus XI (22 oct. 1303 - 7 iul. 1304) 1. - De accessu et ingressu in monacharum monasteria * << Quia interdum oportet et expedit fratres mitti ad monasteria quae non sunt ordinis sanctae Clarae, habita super hoc speciali commissione a summo pontífice domino Benedicto papa XI oraculo vivae vocis, concedo tenore praesentium quod ad ipsa monasteria tu ipse [i. e. minister provincialis] accedere et fratres mittere valeas pro quibuslibet emergentibus piis causis: proviso quod absque mul– tum rationabili causa accessus huiusmodi arctius evitetur. lntrare vero ad monasteriorum ipsorum interiora possitis tam tu quam fratres illi quibus pro sua maturitate et idoneitate duxeris commit– tendum in casibus infrascriptis; videlicet: quando communis pro– cessio fiet cleri et populi; causa funeris ve! praedicationis; causa sociandi aliquas personas nobiles ... fratrum societates tune tem– poris requirentes ... Pro confessione quoque audienda alicuius mo– nialis tam graviter infirmantis quod ad exteriora exire nequeat, poterit secundum suam dispositionem cum uno ve! duobus fratri– bus aliquis discretus confessor intrare >> (47). (47) WADDINGUS VI, a. 1304, n. 15, p. 45. Gundisalvus Hispanus, neoelectus minister generalis, petiit a Benedicto XI ut casus et causas adnumeraret in quibus fratres monasteria monialium non clarissarum ingredi ve! ad ea accedere possent. Multae enim super hoc habebantur controversiae (ibid. n. 14, p. 44s.). Revera Gregorius IX prohibuerat fratribus absque licentia sanctae sedis ingressum ad omnia monialium et accessum ad clarissarum tantum monasteria (GREGOR!US IX, Quo elongati, 28 sept. 1230; ed. C. EuBEL, OFM. Conv., Bullarii franciscani epitome, Apud Claras Aquas [1908], 231a; circa hanc Gregorii IX interpretationem Regulae cf. P. SABATIER, Speculum perfectíonis, París 1898, 320s. in nota). lnnocentius IV, contra Gregorii IX bullam hoc determinat: Regula tantum prohibet ingressum in monialium inclusarum seu clarissarum monasteria, pro quibus unice specialis sanctae sedis requiritur facultas (lNNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum, 14 nov. 1245; Laurentianum 29

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz