BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oraculis 451 Pontifice revocatum, utrum pro foro externo vel pro interno tantum, utrum dispensationem vel simplícem contineat Regu!ae declarationem, utrum semel pro semper vel tantum ad tempus elargitum, utrum denique eiusdem non usum superiores decreverint. I I. - Vivae vocis oraculorum elenchus. Postquam generalia de oraculis principia statuimus, volumus in hac altera parte elenchum offerre eorum quae directe ad Regulam fran– ciscanam attinent. Non ignoramus hoc perdifficile esse, propter inti– mam materiae naturam, quia agimus non de bullis aut documentis pontificiis, sed de vivae vocís oraculis. Ad hanc enumeratíonem conficiendam adhibemus sequentes collectiones: 1. - Collectio rarissima sine titulo, a lacobo de Grumello, OFM., redacta et Brixiae 1502 impressa (43). 2. - Monumenta ordinis minorum, Salmanticae 1506. (43) Circa septem primas collectiones cf. L. OLIGER, OFM., Expositio quatuor magistrorum super Regufam jratrum minorum (1241-1242), Roma 1950, 101-109; l. CAMPEL0, OFM., De indulgentiis seraphici Ordínis llodie vígentibus disquisítio historíco-canonica, ed. 3, Compostellae 1958, n. 28-55, pp. 26-36. Circa traditionem oracula simul enumerandi, in opere Supplementum privílegiorum, Barchinonae 1523, legitur: << Scias quod reverendi paires famílíae ultramontanae seu italicí, anno Domini 1462 celebraverunt capitulum genera/e Aquilae, dum esset vicarias generalis frater Angelus de Clavasio. Et inter cetera ibi ordinata compílaverwzt omnes constí– tutiones praecedentium capítulorum et sub certis capitulis distinxerunt; ínter quas erat unum capitulum de gratiís, ubi posuerunt concessiones vivae vocis oraculo usque tune habitas. Et licet íbi non contineantur multae ex sequentibus, tamen quia anno Domini 1503 in alio capitulo generali jecerunt similem recollectionem, et iam habebant plures alias concessiones; ab isla ultima compilatione seu recallectione extra– ximus omnes sequen/es. Ac propterea díxi quod erant magnae auctoritatís. Nam in dicto capitulo, antequam scriberentur, non dubium est quin fuerunt examinatae et multa maturítaie et deliberatione discussae » (op. cit. f. XCV!I r).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz