BCCCAP00000000000000000000365

450 Elizondo concessisse iuxta preces, inter alia, hanc gratiam: non solum vicarius generalis sed et provincialis in capitulo, possunt declarare utrum debeant fratres abstineri ab usu alicuius oraculi, ita ut, hoc declarato, non debeant in posterum eo uti ac si fuisset suspensum aut revocatum. Et ratio haec est: possunt haberi oracula quae anteactis temporibus fuerunt utilia; hodie vero non (42). Hoc momentosum oraculum, pastea per bullas pontificias, sicut cetera, approbatum et inde vim iuridicam omnimodam habens, suos effectus practicas producit, quia per illud omnium oraculorum usus de facto sunt penes auctoritatem superiorum maiorum. Motivatio gra– tiae est perpendenda et concessio pontificis admiranda, nam certe possunt dari oracula, sicut et leges, quae fuerunt aliis temporibus utilia ve! etiam necessaria, aliis vero inutilia aut nociva. Declaratio tamen superioris maioris in capitulo sive generali sive provinciali de consensu capitularium facta circa non usum alicuius concessionis, ipsam concessionem non revocat aut suspendit. Proinde, si post determinatum tempus alius superior maior cum capitulo aliud determinaret, possent fratres gratiis per oracula concessa denuo per– frui; clausula enim finalis non indicat revocationem de facto, sed tan– tum proclamat fratres non debere uti facultate << ac si concessio huius– modi per sanctitatem suam suspensa ve! revocata fuisset >>. Ex omnibus quae hucusque diximus ciare deducitur quanta cum circumspectione agendum sit in hac materia et quomodo antequam oracula ad praxim deducantur permultae considerationes faciendae et hoc argumentum sub omni aspectu investigandum. Videndum est utrum revera oraculum determinatum prolatum sit, utrum a Romano (42) <i Quia sunt nonnulla vivae vocis oracula ordini nostro quorum aliqua ali– quibus temporibus fuerunt utilia sed /arte praesentibus non sunt neque futuris erunt, et praeterea alíqua sunt in aliquibus locis necessaria et aliqua non, placuit suae sanc– titati ut non solum vicarias genera/is in suo generali capitulo, sed etiam quilibet vica– rias provincialis in suo provinciali capitulo, de consensu eiusdem capituli vel maioris partis, declarare possit et valeat utrum ab usu alicuius concessionis vivae vocis oraculo factae abstineri debeat. Post quam quidem declarationem tam fraires quam moniales sui vicariatus ac si concessio huiusmodi per sanctitatem suam suspensa vel revocata fuissent concessione eadem in posterum non utantur >> (RoDERicus, Nova collectio l, n. 71, pp. 338b-339a).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz