BCCCAP00000000000000000000365
De vivae vocis oraculis 449 Iam vero magna disceptatio oritur circa harum bullarum rectam interpretationem, utrum, nempe, haec pontificia documenta abrogent omnia oracula pontificia ab illis non salvatis, an tantum quae per bullas non sunt in forma specifica approbata. Et cum haec quaestio intime cohaereat cum praecedenti circa intimam naturam oraculorum primo simpiiciter prolatorum, sed postea per bullas speciali modo con– firmatorum et innovatorum, eamdem etiam omnino debet habere solutionem. Rebus sic stantibus in hac materia certe odiosa, planum est in dubio iuris nos versari, ideoque in praxi tamquam non abrogata cen– senda esse oracula circa Regulam franciscanam ex certa scientia a Romano Pontífice ratificata et innovata (40). Praeterea notandum est, quamvis in nostro studio non intersít, has pontificias revocatíones non derogare oracula post Gregorium XV et Urbanum VIII intimata, cum haec sollemnia documenta praeterita respiciant, non futura (41 ). I I I. Oraculorum circa Regulam suspensio. Postremo apprime advertendum est superiores Ordinis franciscalis auctoritatem habere suspendendi oraculorum usum intra limites oracu!i a Leone X anno 1517 prolati. Cardinal tituli Quatuor Coronatorum authentice testificat prae– dictum Romanum Pontificem, ad instantiam Antonii del Rincón, (40) SALMANTICENSES, op. cit. tr. 18, c. 2, n. 52-67, pp. 438a-442b; FERRARIS, op. cit. ad v. Oracula, n. 13-18, 21-34, pp. 376b-377b; 379b-380a; PIATUS MONTEN– SIS, op. cit. II, pars 5, c. 1, appendix, 165s. Auctores elenchum faciunt oraculorum bullis praecitatis non abrogatorum. lnter illa Piatus Montensis paucis verbis me– morat: « Oracula quae sunt constitutionum pontificiaram aut ss. canormm aut prae– cedentium privilegiorum mere declaratoria; secus vero si sint novae legis constitutiva >>. Et ratio est: << Quia tales declarationes non censentur privilegia aut indulta pontíficum, sed manifestant id quod in decretis, bullís et indultis corztinentur, e(solum revocantur gratíae quae aliquam /acultatem concedebant >) (SALMANTICENSES, op. cit. n. 52, p. 438a). (41) REIFFENSTUEL, op. cit. n. 163s., p. 357b; FERRARIS, op. cit. n. 18, p. 377b; PIATUS MONTENSIS, op. cit. 166. Habentur etiam oracula temporalia, ideoque, expirato tempore, cessant (cf., e. gr., concessionem a Roderico memoratam in opere Nova collectio I, 336b-337a). De vivac vocis oraculorum existentia pro foro interno ex testimonio ministri generalis, procuratoris generalis et ministri provin– cialis cf. REIFFENSTUEL et FERRARIS locis praecitatis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz