BCCCAP00000000000000000000365
448 Elizondo II. - Oraculorum revocatio. Ingens fuit in iure antiquo oraculorum numerus, praesertim in favorem religiosorum. Cum huiusmodi gratiae frequentissimae evade– rentur et a privilegiatis non recte semper in praxim deducerentur, ad obviandas difficultates ab oraculorum numero abortas Romani Pontifices ea limitarunt diversa prodeuntes documenta. Oregorius XV sua constitutione Romanus Pontifex, 2 iul. 1622, omnia oracula sive motu proprio sive ad instantiam partís quibusvis Ordinibus et societatibus religiosis prolata, omnino, motu proprio et ex certa scientia pro utroque foro revocavit, dummodo adhuc non sortita fuissent suos effectus, exceptis tamen illis quae ad supplica– tionem regum concessa fuissent aut ab Ecclesiae cardinalibus signa– ta (37). Urbanus VIII sua celebri constitutione Alias felicis recorda– tionis, 20 dec. 1631, transcriptis Oregorii XV citatis litteris, motu proprio et ex certa scientia omnium oraculorum revocationem amplia– vit, statuens ut etiam ad oracula intimata ad supplicationem regum vel ab Ecclesiae cardinalibus signata extenderetur (38). Denique ipse Urbanus VIII hoc suum documentum declaravit brevi etiam incipiente Alias felicis, 11 apr. 1635, in quo motu proprio certaque ex scientia stabilivit ut praedicta revocatio non comprehenderet officiales curiae romanae, quibus in utroque foro plena fides concedenda erat quando de materiis quae ad eorum munus spectarent, de oraculo pontificio ipsis facto testarentur (39). (37) GREG0RIUS XV, Romanus Pontifcx, 2 iu!. 1622 (ed. FERRARIS ad v. Ora– cula, n. 7, p. 374ab). Haec constitutio non afficiebat res Ordinis capuccinorum, ut constat ex testimonio procuratoris generalis Hieronymi a Castello Ferretti (Bu/. Cap. 1, 69b-70a). (38) URBANUS VIII, Alias fclicis, 20 dec. 1631 (ed. FERRARIS, op. cit. n. 8, pp. 374b-375a, erronee sub data 20 dec. 1633). (39) URBANUS VI l l, Alias felícis, 11 apr. 1635 (ed. FERRARIS, op. cit. n. 9, pp. 375b-376b). Denique Clemens Xll sua constitutione Romanus Pontifex, 12 febr. 1732, parvi momenti in hoc studio, revocavit aliqua indulta a quibuscumquc factis circa materias ibídem notatas, inter quas legitur n. 11: ,, O/ficium divinum absque legitima causa non recitandi, illudve commutandi in alias preces vel opera pia, sive recitandi urmm ajficium pro alio, aut extra tempus ab Ecclesia statutum, vel super praemissis cum aliís dispensandi ,► (ed. FERRARIS, op. cit. n. 20, pp. 378a-379b).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz