BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oraculis 447 v. gr., vivae vocis oraculo die 29 oct. 1621 prolato, brevis Pauli V diei 29 oct. 1618 revocatorio, << declaravit et voluit ut auctoritas ministri generalis Ordínís Fratrum Minorum sancti Francisci Capuccinorum íntegra, inviolata et aequalis ubique locorum deinceps in utroque foro remaneat et conservetur in omnibus )> (32). Et postea Urbanus VIII hoc oraculum confirmavit et approbavit per suam constitutionem Alias postquam, 8 iul. 1637 (33). Sed quaestio est utrum oracula quae non fuerunt speciale alicuius bullae obiectum, sed tantum approbata sunt una simul cum aliis gra– tiis et privilegiis, utique ex certa scientia ac si denuo concederentur, habenda sint ut vivae vocis oracula tantum, an, e contra, suam muta– verint naturam ita ut appellentur et sint stricte bullata. His in terminis posita quaestio acriter ab auctoribus disputatur. Aliqui, considerantes oraculorum approbationem ex certa scientia factam novum ius generare, autumant has concessiones non iam ut oracula sed ut bullas pontificias considerandas esse (34). Alii autem quaerunt utrum privilegia oretenus concessa denuo concedantur habita ratione ad primam gratiam vel non; in primo casu dicenda sunt bul– lata, minime vero in secundo (35). Quae cum ita sint et quin in hac salebrosa quaestione velimus nostram proferre sententiam, incomper– tum est gravissimos auctores asserere haec oracula iam non habenda esse ut talia, sed ut strictas bullas pontificias. Ideoque dicendum est hanc sententiam seriam continere probabilitatem, in praxi in favora– bilibus sequendam. Conclusio igitur haec est: oracula non tantum ea quae per bullam specialem in sua natura elevata sunt, sed etiam quae denuo approbata sunt in forma specifica, habenda sunt de facto ut strictae bullae ponti– ficiae ideoque non oraculorum sed bullarum fluctuationibus in favora– bilibus subicienda (36). (32) Bul. Cap. I, 64b. (33) !bid. 93a-95a. (34) A. REIFFENSTUEL, op. cit. V, tit. 33, n. 160, p. 357a; DIDACUS AB ARA- GONIA, Dilucídatio prívilegiorum, tr. l, c. 7, n. pp. 27a-29a. (35) Cf. SALMANTICENSES, op. cit. tr. 18, c. 2, n. 56-64, p. 439a, ubi late expo– nuntur argumenta pro utraque sententia; auctores admittunt duarum sententiarum probabilitatem. Cf. etiam P!ATUS MONTENS!S, op. cit. l l, pars 5, c. 1, appendix, 167s. (36) Non obliviscendum est Leonis X oraculum paulo ante transcriptum effectum sortiri in foro conscientiae tantum.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz