BCCCAP00000000000000000000365

De vivae vocis oraculis 445 tionem. Tune etiam multoties in iure appellatur interpretatio legis, immo in vigenti ordinatione iuridica idem significatur in canone 17, § 2, sed nec in sua essentia philosophica nec in iure stricto dici potest vera interpretatio, sed aliquid realiter novum ve!, si malueris, inter– pretatio dispensativa. Si huiusmodi interpretatio sit generalis, hoc est, pro omnibus fami– liis franciscanis, se extendit ad omnes legis subditos; si particularis, id est, pro determinato religioso ve! familia franciscana, possunt ea uti tantum illi quibus datur. Et ratio evidens est, quia revera in tali interpretatione habetur vere et realiter aliqua dispensatio seu relaxatio seu inobservatio legis, ideoque, si detur per rnodum generalem sine die totae cornmunitati, habetur de facto nova !ex; secus habetur dispensatio seu relaxatio legis in casu speciali, qua, iuxta iuris principia, possunt frui ii quibus dirigitur (29). 2. - DE VIVAE VOCIS ORACULORUM APPROBAT!ONE ET REVOCATIONE Aliae duae quaestiones generales perpendendae sunt antequam oracula circa Regulam in praxim deducantur, scilicet, eorumdem appro– batio et revocatio. I. - Oraculorum approbatio. Omnia vivae vocis oracula pro Ordine minoritico ante annum 1516 prolata et in collectionibus Ordinis collecta, sunt in foro conscientiae certa, quamvis in foro externo de aliquibus dubitetur. Hoc eruitur ex celebri Leonis X oraettlo, familiae Observantiae directe elargito, sed per communicationem aeque principalem ab aliis familiis franci– scanis acquisito (30). (29) J. R. SCHJl!IDT, op. cit. 201-221. Pius X praecipit ut gratiae et privilegia omnia quae concessa sunt ve! concedenda sint cuicumque ex tribus familiis fran– ciscanis, eo ipso concessa censeantur aliis duobus. << Quod si rniuspiam rei concessio ad mitigandam Regulam Serap!zicam pcrtineat, 11011 iis s11/fragabitur quorum consti– tutiones nullam lmiusmodi mitigationem patíuntur >> (Pius X, Septimo iam plena, 4 oct. 1909, in Analecta OFM. Cap. 25 [1909] 312a). (30) Leo X, anno 1516, prout authentice testificat cardinalis Laurentius Pucius (Pucci), tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum (cf. EuBEL, Hierarc!zia

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz