BCCCAP00000000000000000000365

444 Elizondo In iure antecodiciali acerrime disputabatur utrum necessaria esset nova promulgatio in interpretatione mere explicativa legis dubiae (26). Quae cum ita sint, aperte distinguenda sunt vivae vocis oracula Regulae declaratoria: 1} quae primario, directe, theoretice et in abstracto verba codicis minoritici explicent pro tota communitate legi subiecta, id est, pro omnibus familiis franciscanis, et 2) oracula quae secundario, indi– recte, in praxi et in casu concreto Regulam respiciant hoc sensu num, scilicet, casus concretus de quo agitur, talibus circumstantiis ornatus, comprehendatur revera in aliqua prohibitione ve! praecepto Regulae. Nullum dubium habetur circa obligationem aut possibilitatem ora– cula exsequendi, si formaliter et realiter sint generalia aut formaliter et realiter sint particularia, in his namque duobus casibus patens est iuris suffragium: in primo omnes franciscani ad quamcumque familiam pertineant debent in praxi ad ea sese accommodare; in secundo vero illi tantum quibus directa sunt (27). Sed exurgit quaestio utrum consideranda sit interpretatio gene– ralis an particularis, declaratio formalíter particularis, id est ad deter– minatam personam ve! familiam franciscanam facta, sed realiter gene– ralis, hoc est, Regulae sensum et comprehensionem continens. Ex una parte videtur interpretatio generalis, cum habeat ut scopum legis ambitum determinare. Ex alia vero videtur particularis, quia dirigitur ad determinatam personam ve! familiam franciscanam. Ideo contro– versia magna orta est ínter auctores, quorum multi et graves talem declarationem esse generalem affirmant, dum alii adhuc particularem remanere asserunt (28). In praxi autem obligatio sequendi hanc inter– pretationem non est omnibus familiis franciscanis imponenda, quam– vis, ut patet, possint omnes religiosi in vita quotidiana ad eam sese accommodare. Aliud omnino casus habetur si vivae vocis oraculum non simplicem Regulae declarationem contineat sed et superaddat aliquam dispensa- (26) Circa hanc quaestionem cf. J. R. Scm.1IDT, The principies o/ autfzentic interpretatíon in canon 17 of the Cade aj Canon Law, Washington 194!, 168-201; O. 01Accm, Formaziane e sviluppo della dottrina della interprctaziane autentica in diritto canonico, Milano 1935, 56-64; breviter O. 1'\11cHIELS, Normae generales 1, 505. (27) Cf. O. MICHIELS, op. cit. 484-485. (28) Cf. auctores citatos a MrcHIELS, op. cit. 488 in notis 1-2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz