BCCCAP00000000000000000000246
.. -53- tus observantiam neglexisse, incontinentiae clericorum suo silentio favisse. Praeterea ipsi Summi Pohtifices qui tanto ardore coeliba· tus partes agebant, qui, scriptis suis fere ad omnes Ecclesiae partes missis (ut Siricius ad Hispaniam, Innocentius 1 ad Galliam, S.' Leo Magnus ad Galliam et ad Thessalonicam 1, continentiam perfectam omnium Ecclesiae sacerdotum, pre· sbyterorumet diaconorumstabilire peroptabant, non tacuissent certe in suis epistolis ad Italiae Ecclesias, si in istis abusus aliqui contra coelibatum publice accidissent. Coelibatus ergo saltem publice observatus fuit in !taHa per totum saeculum quintum. Episcopi etiam Ecclesiae Africae votis S. Siricii satisfa· cientes atque annuentes, jam a fine saeculi quarti operam dant coelibatui introducendo . In Concilio Carthaginensi 11 (590) clarissimis verbis continentiam clericorum majorum Vin· dicavit Epigonus, Episcopus Bullae-regiae. Ait enim: <Cum »in praeterito Concilio de continentiae et castitatis moderami– •ne tractaretur, gradus isti tres qui constrictione quadam ca· »Stitatis, per consecrationes annexi sunt; episcopos inquam >presbyteros et diaconas ita placuit ut condecet sacrosanctos •antistites et Dei sacerdotes nec non et levitas, vel qui »Sacramentis diVinis inscrViunt, continentes esse in omnibus, >quo possint simpliciter quod a Deo postulant impetrare; ut »quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas nos •quoque custodiamus. Ab omnibus episcopis dictum est: •Omnibus placet ut episcopi, presbyteri et diaconi, (vel qui •sacramenta contrectant.) pudicitiae custodes, etiam ab uxo· •ribus se abstineant.. .• 2 • Iam diximus haec Epigoni verba et ejus opinionem nullíus esse momenti, nullamque habere Vim, ad apostolicitatem legis coelibatus, imo neque ejus antiquam observationem probandam. Tamen ex ejus verbis infertur ciare et manifestc quoddam praecedens Concilium (probabilissime Concilium Carthaginense 1 eodem anno habi· tum), continentiam perpetuam clericis majoribus imposuisse. l. Mi :;tne,•P. L., v. LIV, col. 672. 2. Mansi, v. lll, col. 692.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz