BCCCAP00000000000000000000246
-52- >> Sia separetur> \ et Confessionem S. Patricii. 1 •Ego Pa– • tricius peccator..., patrem habui Calponium diaconum filium •quondam Potiti presbyteri ... • 2 Testimonia autem haec nihil probant sive pro sive contra coelibatum. Canon enim non dicit num uxor clerici minoris sit, num clerici majoris, et num cum suo Viro commercio utatur conjugali, num ab eo abstineat. Confessio autem S. Patricii non asserit suum pa– trem fuisse diaconum ante nativitatem ejusdem .S. Patricii; Caeterum oblivioni dari non debet S. Patricium natum fuisse circa annum 573, qua tempore probabilissimum est, coeliba– tum non fuisse introductum in Britannia· Saeculum quintum et sextum, ut opinar, determinanda sunt ut tempus, in quo coelibatus obligatio ibi vigere coepit. 3 • Italia fuisse Videtur una ex nationibus, in qua prius coeliba– tus introductus fui!. S. Ambrosius dicens solummodo in abdi– tioribus locis esse clericos, qui filias generaban! \ fatetur in– de in magna Italiac parte, saltem quae Mediolano proxima erat, coelibatum publice observari. Praecipuus Patronus cae– libatus S. Siricius in Concilio Romano 586 legem primam in!.tituit "· Denique Episcopi Italiae superioris in Concilio Taurinensi (401 ) congregati, praecipiunt: •Hi autem qui con– •tra interdictum sunt ordinati, vel in ministerio filias genue– •runt, ne ad majares gradus ordinum permittantur» "· Post hoc Concilium nullum existit testimonium, nullum scriptum quod de coelibatus observantia agat, ve! eam incul– cet. Hoc autem silentium interpretandum est, ut argumentum observationis saltem exterioris. Re quidem vera desiderium Ecclesiae, imo legislatio ejus super coelibatum erat clara et determinata, nullum relinquebat dubitandi locum. Non est autem probabile conc.ilia, quae toties observationem aliarum regularum ecclesiasticarum commendant, solummodo coeliba· t. Mansi, v. VI, col. 516. 2. Migne, P. L., v. LIII, col. 801. 5. Cf. Funk,(F. X.)Ioc.dt. 4 . Cf. S. Ambrosium, •De officiis >lib. 1, cap. L; Migne, P. L., v. XVI, col. 98. 5. Cf. j affé-Loevenfeld, •Regesta Romanorum Pontif.» v. 1, p. 41. 6. Concilium Taurinense, can. Vtii; Mansi, v. III, col. 862. Circa tempus, in quo hoc Concilium locum habuit, consulatur Babut, •Le Con– ¡:ile de Turin>>, París, Picard, 1904, p. 7 et seq .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz