BCCCAP00000000000000000000246
-50- mis saeculi quinti annis reformatam fuisse; et sequentibus annis, per totum saeculum quintum, magis magisque stabilitam et firmatam esse; ita ut deinceps necesse non fuerit talem obligationem denuo in conciliis inculcare. Haec mea opinio his nititur fundamentis. Primum est si– lentium Romanorum Pontificum Episcopis Hispaniae litteras mittentium, in quibus de ecclesiastica disciplina agunt. Ita S. Leo Magnus scribit ad Turribium, Asturicensem Episcopum, quin aliquid de continentia clericorum loquatur 1; Simplicius qui ad Zenonem Hispalensem Episcopum scripsit circa annum 476, istum suum vicarium nominans 2 ; et praecipue Hilarius qui duas epístolas ad Ascanium Tarraconensem Episcopum misit, atque in una earum describit qualitates, quibus ornari debet ille qui sacerdos fieri desiderat 3 • Merito igitur concludere possumus coelibatus legem in Hispania communiter acceptam, servatamque fuisse. Non est enim credendum summos Pontífices. qui tanto studio correctioni aliorum abusuum dabant operam, hunc ne– glexisse. Videamus nunc quales fuerint coelibatus progressus in aliis Ecclesiae regionibus, simulque perquiramus, an clerici aliarum rPgionum vocibus summorum Póntificum tam attentas sicut Hispani praebuerint aures, an non. 11. Coelibatus occlesiasticus in a!iis Ecclesiae pa.rtibus. Certamen initum inter Galliae Episcopos et clericos incon– tinentes acer fuit atque longum. Certum est majorem Episco– porum partem Galliae totis pugnasse viribus ad coelibatus observationem inculcandam. Testes sunt Concilia Arelatense l. Migne, P. L., v. LIV, col. 666-677. 2. Migne, P. L., v. LVIII, col. 55. ¡¡. _~:Migne, P. L., v. LVlll, col. 12-17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz