BCCCAP00000000000000000000246
-49- Hispania suos opimos effectus dedisse, ita ut initio saeculi quinti coelibatus saltem exterius observaretur; in Galliae vero provinciis Hispaniae finitimis, ut Tolosana dioecesi et aliis, reformatio paulatim et magis lente progressa est, nam supradi¡:'ta Epist. ad hujus regionis Episcopos missa fuit. De~que notatione digna est mutatio vel potius mitigatio legislationis poenalis contra clericos incontinentes, quae hoc tempore locum habuit. Concilium Tolet. clericos, qui matri– monio usi fuerant ante interdictum seu prohibitionem Episco– porum Lusitaniae, punit poena suspensionis (si ita possumus dicere), in eo sensu quod non poterant amplius ad superiorem gradum promoveri 1 • Et hoc non solum ilos clericos qui igno– rantia lapsi fuerant, sed etiam illos qui ·scienter legem Vio– laverant. Mitigata ergo fuit poena, quam pro istis S. Siricius statuit. Fere eodem modo mitigat S. Inocentius llegem S. Siricii, scribens ad Exuperium Tolosanum Episcopum; ait enim cap. IV: •Sed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad >aliquos forma i!la ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, •quae ab Episcopo Siricio ad provincias commeavit, non pro– »babitur pervenisse hís ignorationis venia remittetur, ita ut •de caetero penitus incipiant abstinere. Et ita gtadus suos in •quibus inventi fuerint, sic retenten!, ut eis non liceat ad po– • tiora conscendere... Si qui autem scisse formam vivendi mis– •sam a Siricio detegetur, neque statim cupiditates libidinis >abjecisse; illi sunt modis omnibus submovendi, qui post •admonitionem cognitam, praeponendam arbitrati sunt vo– »luptatem 2 •• Extrd dubium cst propositum Concilii ct summi Pontifi– cis fuissc, quod clcrici in futurum contra castitatem peccan– tes poenis a S. Siricio statutis subjccti essent. Nullam habemus aliam notitiam circa coelibatum, nullum possidemus testimonium, ex quo historia ejus contexere pos– simus usque ad initium saeculi sexti . Mea tamen opinio est observationem saltem publicam coelibatus in Hispania pri- 1. Cf. Concil. Tolet. 1, can. 1; Mansi, v. 111, 993, 2 . Migne, P.L.., v. XX, col. '19&. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz