BCCCAP00000000000000000000246

-47- »USi.lrpatione Ecclesimum fuisse commissa, ... cum dolore et >gemitu prosecuti sunt• 1 • Legenda est Epist. integra, ut recte existimentur obstacula et difficultates quae subire debuerunt Ecclesiae Hispaniae, perturbationes, et schismata, et dissen– siones, quibus perculsae fuerunt. Etsi tot difficultatibus et obstaculis circumdati, episcopi et Summi Pontífices <;:oelibatus observantiam non neglexerunt, camque it~rum atque iterum inculcarunt. S. Siricius severe reprehendit et punit legis coelibatus transgressores, eos, utjam vidimus, qui scienter contra coelibatus pugnabant legem, poena depositionis; eos vero qui magis ignorantia, quam mali– tia lapsi fuerant, nequibant ad alium superiorem gradum ascendere. 2 • Credendum est Himerium Tarracon. Episcop. qui tanto cuin zelo S. Siricium consuluit de hac re, oblivioni non dedisse regulasSummi Pontificis, sed e contrario in praxim reducere conatum fuisse; atque ejus exemplum omnes Epi– scopos Metropolitanos Hispaniae, quibus Epístola S. Siricii directa fuit 3 , imitatos esse: Episcopi provinciae Lusitaniae ante annum 400 denuo praescriptionem S. Siricii imposuerunt et observare manda– runt '•. Et deniquc Concilium Toletanum 1, anno 400 habi– tum , aliquo modo eam innovat, dum dicit... •Si qui (diacono– »rum) ante interdictum quod priores ante nos per Lusitanos •Episcopos constitutum est, incontinenter cum uxoribus suis >Vixerint, presbyterii honore non cumulentur. Si quis vero ex •presbyteris ante interdictum filios susceperit, de presbyterio ad episcopatum non permittatur> 5 • Hi episcoporum labores et curae necessario suum effectum consequi debebant. Et revera ; S. Siricius anno 383 loquitur de episcopis etiam incontinentibus ';; aliae autem praescrip– tiones quae aliquot annis postea datae fucrunt, ut praescrip– tiones Concilii Tolctani 1 et S Innocentii 1, non agunt am- l. Migne, P. L., v. XX, col. 485·486. 2. Cf. Siricium, Epist. ad Himerium Tarr. Episc., cap. VIl, 11; Mig- ne, P. L., v. XIII, col. 1140-1141 . 5. Cf. S. Siricium, ibidem, cap. XX; Migne, ibidem, col. 1146. 4. Cf. Concilium Toletanum 1, can. 1; Mansi, v. 111, col. 998. 5. lbidem. 6. Cf. S. Siricium, ibidem, cap. XII, 8; Migne, ibidem, col. 1158.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz