BCCCAP00000000000000000000246

-41- Apostoli verbis, ad virgines viduasque juvenes, •formaqué conspicuas • , ut aiebat Concilium Antiochenum, secum reti– nendas, earumque consortio fruendum. Fuerunt denique et aliae causae hujus cohabitationis. Jm– possibilitas scilicet, ve! saltem difficultas congregandi viduas virginesque Deo dicatas in communi domo, tempore tot per– secutionum; ipsa necessitas, quam feminae, quae saeculo valedicere et Deo suam virginitatem vitamque dicare propo– suerant, experiebantur accedendi ad Deum et ad clericos qui Ejus agebant vices; bonumnomen, quo clerici potiebantur apud christianos, quod tantumerat, ut summus esset honor, eis ipso– rumque servitio se devovere; familiaritas demun, qua clerici jungebantur faeminis, quae servitio cultuique Ecclesiae adne– xae eran t. Haec omnia facta rerumque status influxum habuerunt in propagatione et extensione abusus ab Ecclesia damnati. Verissimile est clericos obsequentes S. Pauli consilio votis· que primis Ecclesiae temporibus viduas senes, feminasque nullam praebentes suspicionem, secum retinuisse; postmodum vero, relaxatione serpente, illis juvenes virgines viduasque praetulisse. Quidquid de iis sit, omnibus apertum comper– tumque est tales clericos in maximis versari periculis, atque Ecclesiam jure merito clericorum mulierumque subintroducta– rum consortio sese opposuisse. H. Achelis affirmat quoddam exstitisse spiritale matrimo– nium inter homines hos mulieresque subintroductas, eorum in domibus degentes: •lila unio, ait, intima et perseverans inter >hominem et mulierem, quae matrimonium non constituí! • carnaJe, ut spiritale matrimonium considerari haberique >oportet.• t. Jdem asseritur in op. •Conciliengeschichte> a Ch. J. Hefe– le, (versio gallica) Parisiis, 1907, v. 1, parte 1, p. 201, not. 2. Certum etiam est non raro SS. Patres scriptoresque eccle· siasticos spiritale appellare conjugium memoratum consortium. Nescio lamen an tali nomine insigniri queat, an non; Patres enim irrisionis et ludibrii gratia ita nominan!. Aderat quidem ) . Cf. H. Achelis, op. cit., p. ZT.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz