BCCCAP00000000000000000000246

-39- lum, quibus tales feminae ita a suis viris derelictae, sub– jectae erant. Superfluum et inutile judico investigare utrum cognatae vel consanguineae feminae, ut matres, sorores, filiae cum cle– ricis commorari possent. Sufficit enim conciliorum canones legere, ut videamus eos omnes a praescriptionibus cohabita– tionem mulierum prohibentibus, matrem, sororem et filiam et generaliter omnes consanguíneas, quae malam non dant suspicionem, excipere. E contrario vero magna conciliorum pars praeclarioresque Ecclesiae Patres totis adlaborarunt viribus conatibusque, ut arcerent clericos a consuetudine consortiaque feminarum, praesertim earum quae nomen sortitae erant auva(acxxto~, aut &ycxm¡tcxl; et non tantum clericos, qui episcopatus, presbyte– ratus vel diaconatus pollebant dignitate, verum etiam eos qui in minoribus·adhuc militaban! ordinibus. Et nemo non videt quanto jure et merito Patres conciliaque sic agebant; siqui– dem nomen clericorum, imo ipsius Ecclesiae, summum in peri– culum vocabatur ex hujuscemodi consortio, atque illi, quibus clericorum coelibatus ita cordi erat, necessario uti debebant magna severitate maximisque poenis ad evitandum, ne clerici ruerent in hoc malum quod a nomine, dignitate el ministerio iporum, magis quam ipse matrimonii usus abhorrebat. Primum testimonium cohabitationem clericorum et mulie– rum subintroductarum damnans, desumptum est ex Epist. S. Cypriani Episcopi Carthaginensis ad Pomponium, De virginibus t. Loquitur in ea S. Cyprianus de quodam diaco· no, qui cum virgine in eadem commorabatur domo, et quibus ipsum etiam lectum commune eral. Factum hoc non fuisse unicum nec singulare consequitur ex eadem Epístola, quin ta– men clarum appareat an clerici, an laici fuerint caeteri hujus criminis rei: «Et idcirco, ait cap. IV, consulte et cum vigore l. Migne, P. L ., v. IV, col. 564-575. Propositum meum non est pecu– liarem instituere quaestionem circa «MuJieres subintroductas». Non pauci scriptores hoc argumentum data opera tractaverunt. Inter alia multa consuli potes! opus nuper citatum H. Achelis: •Virgines sobintro– dQctae• Meum solummodo est exponere, quomodo cohabitatio talium personarum ab Ecclesia danmata fnit, cacterasque quaestiones tantum obiter tangam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz