BCCCAP00000000000000000000246
-38- que major pars clericorum, qui matrimonii Vinculis erant ligati. PseudoHieronymus in Epistolaad Oceannum aperte testifi– catur, nullam existere legem clericis prohibentem cohabitatio– nem cum uxoribus, ait enim cap. 5: •IIIud etiarn adjiciendum >est, si uxorem duxeris, lex te non prohibet habitare cum >conserVa• 1 • Auctor Epistolae De septem Ordinibus Ecclesiae, quae nomine S. Hieronymi circumfertur, praecipit quornodo epis– copus cum sua:uxore se gerere debeat, cap. 6: •Amanda qui– • dem uxor est; sed sicut ecclesia aut templum Dei, orandum •cum ea, legendum. abstinendum, communicandum in altario •non in ppere: spiritu non carne vivendum. Venerari autem •et te propter conjunctionis legem debet, non desiderare prop– •ter consuetudinem delinquendi: quia aperte tibi usum conju· •gii interdictum esse perpendis, cum te episcopum esse cog– • noscis. Habere et illa ex hoc Christum gaud~at non mari· •tum: esse cum Deo, non habitare cum conjuge; possiderC:in· >tra domesticas parietes vernaculam sanctitatem • 2 • Comperturn igitur exploratumque est clericis matrimonio junctis, non fuisse prohibitam cohabitationern curn suis uxo– ribus. Mirum quidern videtur, quod Patres et concilia qui tan– tum invigilabant, ut omnem occasionem violandi castitatem a clericis removerent, hoc maximum periculum praesertim pro clericis, qui in oppidis soli cum suis uxoribus morabantur, ab eis rernovere non curarent. Hujus facti causae possunt verisi· militer duae indicari; scilicet necessitas habendi aliquam femi– nam ad servitia domestica implenda, simulque repugnantia se separandi ab ea quae ejus conjux fnit, et sernper conjux ma– nebat; et praesertim dificultates et paupertas, imo et pericu- 1. Migne, P. L ., v. XXX, col. 289. 2. Migne, P. L., v. XXX, col. 159 Circa auctorem hujus Epistolae, Cf. Bardenhewer, •Patrologie• , p. 532. n°. 5. Auctor opusculi. •De sin– gularitate clericorum• concedit etiam cohabitationem cum uxorc: uSi quis habet matrem... vel conjugem... sic habeat, ut nulla ancilla intersit neque aliqua ingrediatur e~tranea, ne ad hoc videatur tenere proximas– suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas• . Migne, P. L., v. IV, col. 868. Circa auctorem hujus operis et tempus, in quo scriptum fuit, vide G. Morin, (Rellue Bénéd. Vltl, 1891 , p. 236 et seq.,) et H. Achelis, «Virgines subintroductae», (Ein Beitral! zt¡ I. 1\or. VII, p. 35·43).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz