BCCCAP00000000000000000000246
-37- bant, vidimus; consentaneum est aliam addere paragraphum, ubi quomodo clerici cum aliis feminis se gerere debebant, quaeramus. VIII. Cohabitatio clerieorum et mulierum. tl'x?res, eons1nginae, aliae f emina.e. Vidimus jam quanto studio quantoque ardore Patres adlabo– rarunt ad coelibatum introducendum; ad consuetudinem conjugalem impediendam frenandamque. Credendum non est ipsos Patres alia pericula, quibus praesertim clerici coelibes expositi erant, neglexisse et contempsisse. Hoc periculum erant mulieres cum clericis cohabitantes. Exposito igitur bello a Patribus commercio conjugali indicto, consenta· neum est \lidere et exponere illud, quod cohabitationi clerico– rum et feminarum indixerunt. Matres, sorores, filiae clericorum poterant cum istis habi– tare. Eae ab omnibus conciliis et Patribus excipiuntur, et ut feminae, quae nullam dant suspicionem, habentur consideran– turque 1 • Licitum concessumque erat clericorum uxores cum viris commorari. Istarum cohabitatio nulla conciliorum praescrip– tione prohibita fuit. E c-ontrario, ut postea dicam, talis coha– bitatio ab ipsis Patribus fuit rata et praecepta. Uxores clericorum sortiebantur nomen sororum aut con– servarum, cum suis commorabantur viris, a quibus alebantur, curasque agebant domesticas servitiaque gerebant. jura ma– trimonii integra manebant, consuetudine carnali excepta. Hanc praxim rationemque vivendi observarunt S. Paulinus a Nola, Salvianus Massiliensis 2 , Lucinius Hispanus 3 , et deni- l. Cf. Concilium Nicaenum, can. 111; Mansi, v Il, col. 570; S. Siri· cium, Epist. ad Himer., cap. XII; Migne, P. L., v. XIII, col. 1144; Car– tbas¡inense (Concilium) III (597), can. XVII; Mansl, v. 111, col. 885. 2. Cf. Satvianum, Epis t. 4; Migne, P. L., v. LIII, col. 162. 5. Cf . S. Hier., Epist. ad Lucinium; Migne, P. L., v. XXIl , col. 669.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz